10 Cic. dom. 24–27

24 ↷Quid tandem? si quae tum in illis rei publicae tenebris caecisque nubibus et procellis, cum senatum a gubernaculis deiecisses, populum e navi exturbasses, ipse archipirata cum grege praedonum impurissimo plenissimis velis navigaressi quae tum promulgasti constituisti promisisti vendidisti perferre potuisses, ecquiecqui Halm: sed qui codd. (qui Hk) locus orbi terrarum vacuus extraordinariis fascibus atque imperio Clodiano fuisset?

25Sed excitatus aliquando Cn. Pompeidicam ipso audiente quod sensi et sentio, quoquo animoanimo modo codd. praeter M (an. meo) b2 all. (an. me et ita ed. V.) auditurus estexcitatus, inquam, aliquando Cn. Pompei nimium diu reconditus et penitus abstrusus animi dolor subvenit subito rei publicae, civitatemque fractam malis, imminutamimminutam F. W. Schmidt: mutatam codd.: mutam Naugerius (1): mutilatam Angelius ac debilitatam, abiectam metu ad aliquam spem libertatis et pristinae dignitatis erexit. Hic vir extra ordinem rei frumentariae praeficiendus non fuit? Scilicet tu helluoni spurcatissimo, praegustatori libidinum tuarum, homini egentissimo et facinerosissimofacinor. PBHt, Sex. Clodio, socio tui sanguinis, qui sua lingua etiam sororem tuam a te abalienavit, omne frumentum privatum et publicum, omnis provincias frumentarias, omnis mancipes, omnis horreorum clavis lege tua tradidisti; qua ex legeex lege Halm: exige P1: ex re B rell. primum caritas nata est, deinde inopia. ImpendebatImpendebat Ht all.: impediebat (inp.) PG fames, incendia, caedes, direptio: imminebat tuus furor omnium fortunis et bonis. 26Queritur etiam importuna pestis ex ore impurissimo Sex. Clodi rem frumentariam esse ereptam, summisque in periculis eius viri auxilium implorasse rem publicam a quo saepe se et servatam et amplificatam esse meminisset! Extra ordinem ferri nihil placet ClodioClodio ? Mueller. Quid? de me quod tulisse te dicis, patricidaparricida PB et pler., fratricidafratricida om. GM, sororicidafratr. soror. del. Lange, nonne extra ordinem tulisti? An de peste civis, quem ad modum omnes iam di atque homines iudicarunt, conservatoris rei publicae, quem ad modum autem tute ipse confiteris, non modo indemnati sed ne accusati quidem, licuit tibi ferre non legem sed nefarium privilegium, lugente senatu, maerentibus bonis omnibus, totius Italiae precibus repudiatis, oppressa captaque re publica: mihi populo Romano implorante, senatu poscente, temporibus rei publicae flagitantibus, non licuit de salute populi Romani sententiam dicere? 27Qua quidem inin del. Wolf sententia si Cn. Pompei dignitas aucta est coniunctaesset non coniuncta Halm cum utilitate communi, certe laudandus essem si eius dignitati suffragatus viderer qui meae saluti opem et auxilium tulisset.