1 Cic. dom. 1–3

1Cum multa divinitus, pontifices, aa om. PB maioribus nostris inventa atque instituta sunt, tum nihil praeclarius quam quodquod] quod vos c eosdem et religionibus deorum immortalium et summae rei publicae praeesse voluerunt, ut amplissimi et clarissimi cives rem publicam bene gerendore p. bene gerenda Muell. (ut ad Quir. § 21) religionesreligiones scripsi ante sapienter: religionibus codd. (ut pro omnis l. 8 habent PB omnibus): religionum ius Halm: religionibus sap. interpretandis ut Lange ita k, religiones sapienter interpretando rem publicam conservarent. Quod si ullo tempore magna causa inin ut Baiter ita k: ante iudicio conl. Lange sacerdotum populi Romani iudicio ac potestate versata est, haec profecto tanta est ut omnis rei publicae dignitas, omnium civium salus, vita, libertas, arae, foci, di penates, bona, fortunae, domicilia vestrae sapientiae, fidei, potestati commissa creditaque esse videantur. 2Vobis hodierno die constituendum est utrum posthac amentis ac perditos magistratus improborum ac sceleratorum civium praesidio nudare, an etiam deorum immortalium religione armare malitis. Nam si illa labes ac flamma rei publicae suum illum pestiferum et funestum tribunatum, quem aequitate humana tueri non potest, divina religione defenderit, aliae caerimoniae nobis erunt, alii antistites deorum immortalium, alii interpretes religionum requirendi; sin autem vestra auctoritate sapientiaque, pontifices, ea quae furore improborumpost improborum habent PBΣ amore bonorum (timore bonorum M): om. Hbk in re publicain re p. ut Orelli ita Hbc: rei p. P et pler.: re p. GMK ab aliis oppressa, ab aliis deserta, ab aliis prodita gesta sunt rescindunturrescidentur Rueck: -antur Ernesti, erit causa cur consilium maiorum in amplissimis viris ad sacerdotia deligendis iure ac merito laudare possimus. 3Sed quoniam ille demens, si ea quae per hos dies ego in senatu de re publicapub. om. PBΣ sensi vituperasset, aliquem se aditum ad auris vestras esse habiturum putavit, omittam ordinem dicendi meum: respondebo hominis furiosi non orationi, qua ille uti non potest, sed convicio, cuius exercitationem cum intolerabili petulantia tum etiam diuturna impunitate munivit.