8 Cic. div. in Caec. 25–27
25huic ego homini iam ante denuntio, si a me causam hanc vos agi volueritis, rationem illi defendendi totam esse mutandam, et ita mutandam ut, meliore et honestiore condicione quam qua ipse vult uti, imitetur homines eos quos ipse vidit amplissimos, L. Crassum et M. Antonium, qui nihil se arbitrabantur ad iudicia causasque amicorum praeter fidem et ingenium adferre oportere. nihil erit quod me agente arbitretur iudicium sine magno multorum periculo posse corrumpi. 26ego in hoc iudicio mihi Siculorum causam receptam, populi Romani susceptam esse arbitror, ut mihi non unus homo improbus opprimendus sit, id quod Siculi petiverunt, sed omnino omnis improbitas, id quod populus Romanus iam diu flagitat, exstinguenda atque delenda sit: in quo ego quid eniti aut quid efficere possim, malo in aliorum spe relinquere quam in oratione mea ponere. 27tu vero, Caecili, quid potes? quo tempore aut qua in re non modo ceteris specimen aliquod dedisti, sed tute tui periculum fecisti? in mentem tibi non venit quid negoti sit causam publicam sustinere, vitam alterius totam explicare atque eam non modo in animis iudicum, sed etiam in oculis conspectuque omnium exponere, sociorum salutem, commoda provinciarum, vim legum, gravitatem iudiciorum defendere?