7 Cic. div. in Caec. 22–24

22 ↷at enim solum id est, ut me Siculi maxime velint: alterum illud, credo, obscurum est, a quo Verres minime se accusari velit. ecquis umquam tam palam de honore, tam vehementer de salute sua contendit quam ille atque illius amici ne haec mihi delatio detur? sunt multa quae Verres in me esse arbitratur, quae scit in te, Caecili, non esse; quae cuius modi in utroque nostrum sint, paulo post commemorabo; 23nunc tantum id dicam quod tacitus tu mihi adsentiare, nullam rem in me esse quam ille contemnat, nullam in te quam pertimescat. itaque magnus ille defensor et amicus eius tibi suffragatur, me oppugnat; aperte ab iudicibus petit ut tu mihi anteponare, et ait hoc se honeste sine ulla invidia ac sine ulla offensione contendere.non enim“, inquit,illud peto quod soleo, cum vehementius contendi, impetrare: reus ut absolvatur non peto, sed ut potius ab hoc quam ab illo accusetur, id peto. da mihi hoc; concede quod facile est, quod honestum, quod non invidiosum; quod cum dederis, sine ullo tuo periculo, sine infamia illud dederis, ut is absolvatur cuius ego causa laboro.“ 24et ait idem, ut aliquis metus adiunctus sit ad gratiam, certos esse in consilio quibus ostendi tabellas velit; id esse perfacile; non enim singulos ferre sententias, sed universos constituere; ceratam uni cuique tabellam dari cera legitima, non illa infami ac nefaria. atque is non tam propter Verrem laborat quam quod eum minime res tota delectat; videt enim, si a pueris nobilibus, quos adhuc elusit, si a quadruplatoribus, quos non sine causa contempsit semper ac pro nihilo putavit, accusandi voluntas ad viros fortis spectatosque homines translata sit, sese in iudiciis diutius dominari non posse.