6 Cic. div. in Caec. 20–22

20 ↷si tibi, Q. Caecili, hoc Siculi dicerent:te non novimus, nescimus qui sis, numquam te antea vidimus; sine nos per eum nostras fortunas defendere cuius fides est nobis cognita,“ nonne id dicerent quod cuivis probare deberent? nunc hoc dicunt, utrumque se nosse; alterum se cupere defensorem esse fortunarum suarum, alterum plane nolle. 21cur nolint, etiamsi taceant, satis dicunt; verum non tacent. tamen iis invitissimis te offeres? tamen in aliena causa loquere? tamen eos defendes qui se ab omnibus desertos potius quam abs te defensos esse malunt? tamen iis operam tuam pollicebere qui te neque velle sua causa nec, si cupias, posse arbitrantur? cur eorum spem exiguam reliquarum fortunarum, quam habent in legis et in iudici severitate positam, vi extorquere conaris? cur te interponis invitissimis iis quibus maxime lex consultum esse vult? cur, de quibus in provincia non optime es meritus, eos nunc plane fortunis omnibus conaris evertere? cur iis non modo persequendi iuris sui, sed etiam deplorandae calamitatis adimis potestatem? 22nam te actore quem eorum adfuturum putas, quos intellegis non ut per te alium, sed ut per alium aliquem te ipsum ulciscantur laborare?