22 Cic. div. in Caec. 71–73

71 ↷quam ob rem hoc statuere, iudices, debetis, Q. Caecilium, de quo nulla umquam opinio fuerit nullaque in hoc ipso iudicio exspectatio futura sit, qui neque ut ante collectam famam conservet neque uti reliqui temporis spem confirmet laborat, non nimis hanc causam severe, non nimis accurate, non nimis diligenter acturum. habet enim nihil quod in offensione deperdat; ut turpissime flagitiosissimeque discedat, nihil de suis veteribus ornamentis requiret. 72A nobis multos obsides habet populus Romanus, quos ut incolumis conservare, tueri, confirmare ac recuperare possimus, omni ratione erit dimicandum. habet honorem quem petimus, habet spem quam propositam nobis habemus, habet existimationem multo sudore labore vigiliisque collectam, ut, si in hac causa nostrum officium ac diligentiam probaverimus, haec quae dixi retinere per populum Romanum incolumia ac salva possimus; si tantulum offensum titubatumque sit, ut ea quae singillatim ac diu collecta sunt uno tempore universa perdamus. 73quapropter, iudices, vestrum est deligere quem existimetis facillime posse magnitudinem causae ac iudici sustinere fide, diligentia, consilio, auctoritate. vos si mihi Q. Caecilium anteposueritis, ego me dignitate superatum non arbitrabor: populus Romanus ne tam honestam, tam severam diligentemque accusationem neque vobis placuisse neque ordini vestro placere arbitretur, providete.