2 Cic. div. in Caec. 4–6

4tuli graviter et acerbe, iudices, in eum me locum adduci ut aut eos homines spes falleret qui opem a me atque auxilium petissent, aut ego, qui me ad defendendos homines ab ineunte adulescentia dedissem, tempore atque officio coactus ad accusandum traducerer. dicebam habere eos actorem Q. Caecilium, qui praesertim quaestor in eadem provincia post me quaestorem fuisset. quo ego adiumento sperabam hanc a me posse molestiam demoveri, id mihi erat adversarium maxime; nam illi multo mihi hoc facilius remisissent si istum non nossent, aut si iste apud eos quaestor non fuisset. 5adductus sum, iudices, officio, fide, misericordia, multorum bonorum exemplo, vetere consuetudine institutoque maiorum, ut onus huius laboris atque offici non ex meo, sed ex meorum necessariorum tempore mihi suscipiendum putarem. quo in negotio tamen illa me res, iudices, consolatur, quod haec quae videtur esse accusatio mea non potius accusatio quam defensio est existimanda. defendo enim multos mortalis, multas civitates, provinciam Siciliam totam; quam ob rem, quia mihi unus est accusandus, prope modum manere in instituto meo videor et non omnino a defendendis hominibus sublevandisque discedere. 6quodsi hanc causam tam idoneam, tam inlustrem, tam gravem non haberem,si aut hoc a me Siculi non petissent aut mihi cum Siculis causa tantae necessitudinis non intercederet, et hoc quod facio me rei publicae causa facere profiterer, ut homo singulari cupiditate, audacia, scelere praeditus, cuius furta atque flagitia non in Sicilia solum, sed in Achaia, Asia, Cilicia, Pamphylia, Romae denique ante oculos omnium maxima turpissimaque nossemus, me agente in iudicium vocaretur,quis tandem esset qui meum factum aut consilium posset reprehendere?