14 Cic. div. in Caec. 44–47

44 ↷numquam ille me opprimet consilio, numquam ullo artificio pervertet, numquam ingenio me suo labefactare atque infirmare conabitur; novi omnis hominis petitiones rationesque dicendi; saepe in isdem, saepe in contrariis causis versati sumus; ita contra me ille dicet, quamvis sit ingeniosus, ut non nullum etiam de suo ingenio iudicium fieri arbitretur. 45te vero, Caecili, quem ad modum sit elusurus, quam omni ratione iactaturus, videre iam videor; quotiens ille tibi potestatem optionemque facturus sit ut eligas utrum velisfactum esse necne, verum esse an falsumutrum dixeris, id contra te futurum. qui tibi aestus, qui error, quae tenebrae, di immortales, erunt, homini minime malo! quid? cum accusationis tuae membra dividere coeperit et in digitis suis singulas partis causae constituere? quid? cum unum quidque transigere, expedire, absolvere? ipse profecto metuere incipies ne innocenti periculum facessieris. 46quid? cum commiserari, conqueri, et ex illius invidia deonerare aliquid et in te traicere coeperit, commemorare quaestoris cum praetore necessitudinem constitutam, morem maiorum, sortis religionem, poterisne eius orationis subire invidiam? vide modo, etiam atque etiam considera. mihi enim videtur periculum fore ne ille non modo verbis te obruat, sed gestu ipso ac motu corporis praestringat aciem ingeni tui, teque ab institutis tuis cogitationibusque abducat. 47atque huiusce rei iudicium iam continuo video futurum. si enim mihi hodie respondere ad haec quae dico potueris, si ab isto libro, quem tibi magister ludi nescio qui ex alienis orationibus compositum dedit, verbo uno discesseris, posse te et illi quoque iudicio non deesse et causae atque officio tuo satis facere arbitrabor; sin mecum in hac prolusione nihil fueris, quem te in ipsa pugna cum acerrimo adversario fore putemus?