9 Cic. Verr. 1, 24–27

24Sollicitabar rebus maximis uno atque eo perexiguo tempore. Urgebant comitia, et in hiseis Halm Kays. ipsis oppugnabar grandi pecunia; instabat iudicium, ei quoque negotio fisci Sicilienses minabantur. Agere quae ad iudicium pertinebant libere comitiorum metu deterrebar; petitioni toto animo servire propter iudiciumpropter iudicium prδ (Zielinski p. 192): om. DΨ non licebat; minari deniquedenique] quoque pq1K divisoribus ratio non erat, propterea quod eos intellegere videbam me hoc iudicio districtum atque obligatum futurum. 25Atque hoc ipso tempore Siculis denuntiatum esse audio primum ab Hortensio, domum ad illum ut venirent; Siculos in eo sanesane in eo bδ liberos fuisse, qui quam ob rem arcesserenturaccerserentur Mueller, Stangl (Pseudoasconiana, p. 83) cum intellegerent, non venisse. Interea comitia nostra, quorum iste se, ut ceterorum hoc anno comitiorum, dominum esse arbitrabatur, haberi coepta sunt. Cursare iste homo potens cum filio blando et gratioso circum tribus; paternos amicos, hoc est divisores, appellare omnis et convenire. Quod cum esset intellectum et animadversum, fecit animo libentissimo populus Romanus ut, cuius divitiae me de fide deducere non potuissent, ne eiusdem pecunia de honore deicererdeicerer DKZp: deiicerer G2qs al.: deiiceret G1rb (me deiceret Zielinski l. c.). 26Posteaquam illa petitionis magna cura liberatus sum, animo coepi multo magis vacuo ac soluto nihil aliud nisi de iudicio agere et cogitare. Reperio, iudices, haec ab istis consilia inita et constituta ut, quacumque opus esset ratione, res ita duceretur ut apud M. Metellum praetorem causa diceretur. In eo esse haec commoda: primum M. Metellum amicissimum, deinde Hortensium consulem, neque Hortensiumneque Hortensium addidi: Hortensium cōs. (eosque G1) n solū sed etiam DG1pr al.: consulem non solum Q. Hort. Mueller (Cl. Rev. xvii. 200) solum, sed etiam Q. Metellum, qui quam istiistis p sit amicus attendite; dedit enim praerogativam suae voluntatis eius modi ut isti pro praerogativis iamiam DG12pr: eam q al.: om. K reddidissereddisse Dp: redisse Z: dedisse K videatur. 27An me taciturum tantis de rebus existimavistis, et me in tanto rei publicae existimationisque meae periculo cuiquam consulturum potius quam officio et dignitati meae? Arcessit alter consul designatus Siculos; veniunt non nulli, propterea quod L. MetellusQ. Metellus codd.: corr. Naugerius esset praetor in Sicilia. Cum iis ita loquitur,se consulem esse; fratrem suum alterum Siciliam provinciam obtinere, alterum esse quaesiturum de pecuniis repetundis; Verri ne noceri possitposset Mueller multis rationibus esse provisum.“