4 Cic. Verr. 1, 10–13

10 ↷ Etenim quod est ingenium tantum, quae tanta facultas dicendi autaut DΨπ: et b ed. Rom. copia, quae istius vitam tot vitiis flagitiisque convictamconvictam pδ: coniunctam D al., iam pridem omnium voluntate iudicioque damnatam, aliqua ex parte possit defendere? 11Cuius ut adulescentiae maculas ignominiasque praeteream, quaestura, primus gradus honorisprimus gradus honoris codd., Diomedes: secl. edd., quid aliud habet in se nisi Cn. Carbonem spoliatum a quaestore suo pecunia publica, nudatum et proditum consulem, desertum exercitum, relictam provinciam, sortis necessitudinem religionemque violatam? cuius legatio exitium fuit Asiae totius et Pamphyliae, quibus in provinciis multas domos, plurimas urbis, omnia fana depeculatusdepeculatus π Schol. Gronov.: depopulatus DΨ est, tum cum in Cn. Dolabellamin Cn. Dolabellam secl. Kays. Muell. suum scelus illud pristinum renovavit et instauravit quaestorium, cum eum, cui et legatuscui et legatus π: cui l legatus G2: cui ille leg. D al: cui .l. ille leg. K et pro quaestore fuisset, et in invidiam suis maleficiis adduxit, et in ipsis periculis non solum deseruit, sed etiam oppugnavit ac prodidit; 12cuius praetura urbana aedium sacrarum fuit publicorumque operum depopulatiodepeculatio Lamb. edd., simul in iure dicundo bonorum possessionumque contra omnium instituta addictio et condonatio. Iam vero omnium vitiorum suorum plurima et maxima constituit monumentamonimenta codd. pler. (p et Div. §14) et indicia in provincia Sicilia, quam iste per triennium ita vexavit ac perdidit ut ea restitui in antiquum statum nullo modo possit, vix autem per multos annos innocentisque praetores aliqua ex parte recreari aliquando posse videatur. 13Hoc praetore Siculi neque suas leges neque nostra senatus consulta neque communia iura tenuerunt: tantum quisque habet in Sicilia quantum hominis avarissimi et libidinosissimi aut imprudentiam subterfugit aut satietati superfuit.