16 Cic. Verr. 1, 46–49

46Nunc autem homines in speculis sunt; observant quem ad modum sese unus quisque nostrumnostrum DΨ: vestrum Iord. gerat in retinenda religione conservandisque legibus. Vident adhuc post legem tribuniciam unum senatorempost senatorem add. hominem Fritzsche, Iord. Kays.: unum hominem vel ten. Asc. vel tenuissimum esse damnatum; quod tametsi non reprehendunt, tamen magno opere quod laudent non habent; nulla est enim laus ibi esse integrum ubi nemo est qui aut possit aut conetur corrumpere. 47Hoc est iudicium in quo vos de reo, populus Romanus de vobis iudicabit; in hoc homine statuetur, possitne senatoribus iudicantibus homo nocentissimus pecuniosissimusque damnari. Deinde est eius modi reus in quo homine nihil sit praeter summa peccata maximamque pecuniam, ut, si liberatus sit, nulla alia suspicio nisi ea quae turpissima est residere possit; non gratia, non cognatione, non aliis recte factis, non denique aliquo mediocri vitio tot tantaque eius vitia sublevata esse videbunturvidebuntur DΨ: existimabuntur prbδ. 48Postremo ego causam sic agam, iudices, eius modi res, ita notas, ita testatas, ita magnas, ita manifestas proferam, ut nemo a vobis ut istum absolvatis per gratiam conetur contendere. Habeo autem certam viam atque rationem qua omnis illorum conatus investigare et consequi possim; ita res a me agetur ut in eorum consiliis omnibus non modo aures omniumomnium scripsi, cf. §7 (Cl. Rev. xx. 256): hominum codd., sed etiam oculi populi Romanioculi 1/PR p Par. 7786, oculi populi .ro. rδ: populus Romanus (p. r. D) DΨ, secl. Fritzsche, Kays. (sed cf. i §29): oculi et manus Koch, Muell.: an oculi animique? (ii §150) interesse videantur. 49Vos aliquot iam per annos conceptam huic ordini turpitudinem atque infamiam delere ac tollere potestis. Constat inter omnis post haec constituta iudicia, quibus nunc utimur, nullum hoc splendore atque hac dignitate consilium fuisse. Hic si quid erit offensum, omnes homines non iam ex eodem ordine alios magis idoneos, quod fieri non potest, sed alium omnino ordinem ad res iudicandas quaerendum arbitrabuntur.