14 Cic. Verr. 1, 40–42

40 ↷ Quo me tandem animo fore putatisputetis D al. prb, si quid in hoc ipso iudicio intellexero simili aliqua ratione esse violatum atque commissum? cum praesertimpraesertim pbδ: om. DΨ edd. planum facere multis testibus possim C. Verrem in Sicilia multis audientibus saepe dixisse se habere hominem potentem cuius fiducia provinciam spoliaretexspoliaret G2LK; neque sibi soli pecuniam quaerere, sed ita triennium illud praeturae Siciliensis distributum habere ut secum praeclare agi diceret si unius anni quaestum in rem suam converteret, alterum patronis et defensoribusdefensoribus DΨ: def. suis pbδ traderet, tertium illum uberrimum quaestuosissimumque annum totum iudicibus reservaret. 41Ex quo mihi venit in mentem illud dicere, quod apud M'. Glabrionem nuper cum in reiciundis iudicibus commemorassem intellexi vehementer populum Romanum commoveri, me arbitrari fore uti nationes exterae legatos ad populum Romanum mitterent, ut lex de pecuniis repetundis iudiciumque tolleretur; si enim iudicia nulla sint, tantum unum quemque ablaturum putant quantum sibi ac liberis suis satis esse arbitretur; nunc, quod eius modi iudicia sint tantum unum quemque auferre quantum sibi, patronis, advocatis, praetori, iudicibus satis futurum sit; hoc profecto infinitum esse; se avarissimi hominis cupiditati satis facere posse, nocentissiminocentissimi Schol. Gronov. Madv.: -tissimae codd. victoriae non posse. 42O commemoranda iudicia praeclaramque existimationem nostri ordinis, cum socii populi Romani iudicia de pecuniis repetundis fieri nolunt, quae a maioribus nostris sociorum causa comparata sunt! An iste umquam de se bonam spem habuisset, nisi de vobis malam opinionem animo imbibisset? Quo maiore etiam, si fieri potest, apud vos odio esse debet quam est apud populum Romanum, cum in avaritia, scelere, periurio vos sui similis esse arbitretur.