10 Cic. Verr. 1, 28–32

28Quid est, quaeso, Metelle, iudicium conrumpere, si hoc non est, testis, praesertim Siculos, timidos homines et adflictos, non solum auctoritate deterrere, sed etiam consulari metu et duorum praetorum potestatepotestate D et (in ras.) p1 al.: voluntate al. potestate L? Quid faceres pro innocente hominehomine innocente πb et propinquo, cum propter hominem perditissimum atque alienissimum de officio ac dignitate decedis, et committis ut quod ille dictitat alicui qui te ignoret verum esse videatur? 29Nam hoc Verrem dicere aiebant, te non fato, ut ceteros ex vestra familia, sed opera sua consulem factum. Duo igitur consules et quaesitor erunt ex illius voluntate.Non solum effugiemus,“ inquit,hominem in quaerendo nimium diligentem, nimium servientem populi existimationi, M'. Glabrionem; accedet etiam nobis illud. Iudex est M. Caesonius, conlega nostri accusatoris, homo in rebus iudicandis spectatus et cognitus, quem minime expediat esse in eoeo om. G2LK consilio quod conemur aliqua ratione conrumpere, propterea quod iam antea, cum iudex in Iuniano consilio fuisset, turpissimum illud facinus non solum graviter tulit, sed etiam in medium protulit. Hunc iudicem ex Kalendis IanuariisKal. Iunii DKZ: Kal. iūn. pq non habebimushabemus DG1pq al.; 30Q. Manlium et Q. Cornificium, duos severissimos atque integerrimos iudices, quod tribuni plebis tum erunt, iudices non habebimus; P. Sulpicius, iudex tristis et integer, magistratum ineat oportet Nonis Decembribus; M. Crepereius ex acerrima illa equestri familia et disciplina, L. Cassius ex familia cum ad ceteras res tum ad iudicandum severissima, Cn. Tremellius, homo summa religione et diligentia, tres hi homines veteres tribuni militares sunt designati; ex Kalendis Ianuariiskal. iūn p non iudicabunt. Subsortiemur etiam in M. Metelli locum, quoniam is huic ipsi quaestioni praefuturus est. Ita secundum Kalendas Ianuariasian. Dp: §36 et praetore et prope toto commutato consilioprope toto comm. cons. DG1: prope cons. toto comm. πbD2K: prope toto cons. comm. rell. praeter Z., in quo est toto prope comm. cons. magnas accusatoris minas magnamque exspectationem iudiciexspect. iud. Dp et pler.: iud. exspect. bsδ edd. ad nostrum arbitrium libidinemque eludemus.“ 31Nonae sunt hodie Sextiles; hora VIII convenire coepistis; hunc diem iam ne numerant quidem. Decem dies sunt ante ludos votivos, quos Cn. Pompeius facturus est; hi ludi dies quindecim auferent; deinde continuo Romani consequentur. Ita prope XL diebus interpositis tum denique se ad ea quae a nobis dicta erunt responsuros esse arbitrantur; deinde se ducturos et dicendo et excusandoaccusando Dp et pler. facile ad ludos Victoriae; cum his plebeios esse coniunctos, secundum quos aut nulli aut perpauciperpauci D al. π: pauci Kbδ dies ad agendum futuri sunt: ita defessa ac refrigerata accusatione rem integram ad M. Metellum praetorem esse venturam. Quem ego hominem, si eius fidei diffisus essem, iudicem non retinuissem; 32nunc tamen hoc animo sum ut eo iudice quam praetore hanc rem transigi malim, et iurato suam quam iniurato aliorum tabellas committere.