69 Cic. Verr. 2, 5, 177–178

177Ego mei rationem iam offici confido esse omnibus iniquissimis meismeis abesse malit J. J. Hartman; sed cf. ii, §167 persolutam; nam istum paucis horis primae actionisprimae act. del. Hartman omnium mortalium sententiis condemnavi. Reliquum iudicium iam non de mea fide, quae perspecta est, nec de istius vita, quae damnata est, sed de iudicibus et, vere ut dicam, de te futurum est. At quo tempore futurum est?nam id maxime providendum est; etenim cum omnibus in rebus, tum in re publica permagni momenti est ratio atque inclinatio temporum. Nempe eo, cum populus Romanus aliud genus hominum atque alium ordinem ad res iudicandas requirit, nempenempe del. Kays. lege de iudiciis iudicibusque novisnovis om. π promulgata; quam non is promulgavit quoquo RSΨ: cuius δ: om. p nomine proscriptam videtis, sed hic reus,hic, inquam, sua spe atque opinione quam de vobis habet legem illam scribendam promulgandamque curavit. 178Itaque cum primo agere coepimus, lex non erat promulgata; cum iste vestra severitate permotus multa signa dederat quam ob rem responsurus non videretur, mentio de lege nulla fiebat; posteaquam iste recreari et confirmari visus est, lex statim promulgata est. Cui legi cum vestra dignitas vehementer adversetur, istius spes falsa et insignis impudentia maxime suffragatur. Hic si quid erit commissum a quoquam vestrum quod reprendaturreprendatur R: reprehendatur SΨp, aut populus Romanus iudicabit de eoeo Rp: eodem S al. homine quem iam ante iudiciis indignum putaritputarit Halm: putavit SDpδ: putaret R (§187 infra), aut ei quiaut et hi RSΨ propter offensionem iudiciorum de veteribus iudicibusde veteribus iudicibus (iudiciis δ) del. Kays. lege nova novi iudices erunt constituti.