68 Cic. Verr. 2, 5, 173–176
173 ↷ Sed mehercule vestra reique publicae causa, iudices, nolo in hoc delecto consilio tantum flagitiflagitii RSDΨp: flagitium δ esse commissum, nolo eos iudices quos ego probarim atque delegerim sic in hac urbe notatos isto absolutoisto absoluto del. J. J. Hartman ambulare ut non cera sed caeno obliti esse videantur. 174Quam ob rem te quoque, Hortensi, si qui monendi locus ex hoc loco est, moneo videas etiam atque etiam et consideres quid agas, quo progrediare, quem hominem et qua ratione defendas. Neque de illo tibi quicquam praefinio quo minus ingenio mecum atque omni dicendi facultate contendas; cetera si qua putas te occultius extra iudicium quae ad iudicium pertineant facere posse, si quid artificio consilio potentia gratia, copiis istius moliri cogitas, magno operemagno opere Rpq: magnopere S censeo desistas, et illa quae temptata iam et coepta sunt ab isto, a me autem pervestigata et cognita, moneo ut exstinguas et longius progredi ne sinas. Magno tuo periculo peccabitur in hoc iudicio, maiore quam putas. 175Quod enim te liberatum iam existimationis metu, defunctum honoribus designatum consulem cogites, mihi crede, ornamenta istaista ornamenta pq et beneficia populi Romani non minore negotio retinentur quam comparantur. Tulit haec civitas quoad potuit, quoad necesse fuit, regiam istam vestram dominationem in iudiciis et in omni re publica, tulit; sed quo die populo Romano tribuni plebiplebi RS: pl. p: plebis δ restituti sunt, omnia ista vobis, si forte nondum intellegitisnon intell. π, adempta atque erepta sunt. Omnium nunc oculi coniecti sunt hoc ipso tempore in unum quemque nostrum, qua fide ego accusem, qua religione hi iudicent, qua tu ratione defendas. 176De omnibus nobis, si qui tantulum de recta regione deflexerit, non illa tacita existimatio quam antea contemnere solebatis, sed vehemens ac liberum populi Romani iudicium consequetur. Nulla tibi, (Quinte, cum isto cognatio, nulla necessitudo; quibus excusationibus antea nimium in aliquo iudicio studiumalio quodam iud. Kays. tuum defendere solebas, earum habere in hoc homine nullam potespotes S: potest R. Quae iste in provincia palam dictitabat, cum ea quae faciebat tua se fiducia facere dicebat, ea ne vera putentur tibi maxime est providendum.