65 Cic. Verr. 2, 5, 167–168

167Homines tenues, obscuro loco nati, navigant, adeunt ad ea loca quae numquam anteaante πk (iv, §§104, 132; v, §§20, 167): antea adierant neque Gell. i. 7, 2 viderunt, ubi neque noti esse iis quo venerunt, neque sempersemper om. πk cum cognitoribus esse possunt. Hac una tamen fiducia civitatis non modo apud nostros magistratus, qui et legum et existimationis periculo continentur, neque apud civis solum Romanos, qui et sermonis et iuris et multarum rerumrerum om. prk societate iuncti sunt, fore se tutos arbitrantur, sed, quocumque venerint, hanc sibi rem praesidio sperant futuramfuturam prk (futurum Gell. l. c.): esse futuram q. 168Tolle hanc spem, tolle hoc praesidium civibus Romanis, constitue nihil esse opis in hac voce,Civis Romanus sum“, posse impune praetorem aut alium quempiamquempiam πk: quemlibet δ vulg. supplicium quod velit in eum constituere qui se civem Romanum esse dicat, quod qui sitqui sit Halm: quis δ: eum quis πk: eum qui sit Richt., Eberh. ignoret: iam omnis provincias, iam omnia regna, iam omnis liberas civitates, iam omnem orbem terrarum, qui semper nostris hominibus maxime patuit, civibus Romanis istaista pk: hac qr defensione praecluseris. Quid? si L. RaeciumRaecium Halm (§161 supra): Recium, Pretium codd., equitem Romanum, qui tum eraterat om. δ: in Sicilia erat q in Sicilia, nominabat, etiamne id magnum fuit, Panhormum litteras mittere? Adservasses hominem custodiis Mamertinorum tuorum, vinctum clausum habuisses, dum Panhormo Raecius veniret; cognosceret hominem, aliquid de summo supplicio remitteres; si ignoraret, tum, si ita tibi videretur, hoc iuris in omnis constitueres, ut, qui neque tibi notus esset neque cognitorem locupletem daret, quamvis civis Romanus esset, in crucem tolleretur.