63 Cic. Verr. 2, 5, 163–164

163O nomen dulce libertatis! o ius eximium nostrae civitatis o lex Porcia legesque Semproniae! o graviter desiderata et aliquando reddita plebi Romanae tribunicia potestas! Hucine tandem haechaec Gell.: om. πk omnia reciderunt ut civis Romanus in provincia populi Romani, in oppido foederatorum, ab eo qui beneficio populi Romani fascis et securis haberet deligatus in foro virgis caederetur? Quid? cum ignes ardentesqueardentesque codd.: candentesque Iord., tamquam e q laminae ceterique cruciatus admovebantur, si te illius acerba imploratio et vox miserabilis non inhibebatinhibebat r al.: iniebat (b s. l.) p: leniebat Gell., ne civium quidem Romanorum qui tum aderant fletu et gemitufletu gemituque Gell. maximo commovebare? In crucem tu agere ausus es quemquam qui se civem Romanum esse diceret? Nolui tam vehementer agere hoc prima actione, iudices, nolui; vidistis enim ut animi multitudinis in istum dolore et odio et communis periculi metu concitarentur. Statui egomet mihi tum modum et orationi meaeet orationi meae πk: orat. meae (om. et) δ edd.: del. Eberh., Nohl et C. Numitorio, equiti Romano, primo homini, testi meo; et GlabrionemM'. Glabr. Mueller id quod sapientissime fecit facere laetatus sum, ut repente consiliumconsilio et testem codd.: corr. Hotom. in medio testimonio dimitteret. Etenim verebatur ne populus Romanus ab isto eas poenas vi repetisse videretur, quas veritus esset ne iste legibus ac vestro iudicio non esset persoluturus. 164Nunc quoniam iamiam p: om. qrk exploratum est omnibus quo loco causa tua sit et quid de te futurum sit, sic tecum agam. Gavium istum, quem repentinum speculatorem fuisse dicis, ostendam in lautumias Syracusis a te esse coniectum, neque id solum ex litteris ostendam Syracusanorum, ne possis dicere me, quia sit aliquialiq p: aliqui qr: aliquis edd. in litteris Gavius, hoc fingere et eligere nomen, ut hunc illum esse possim dicere, sed ad arbitrium tuum testis dabo qui istum ipsum Syracusis abs te in lautumias coniectum esse dicant. Producam etiam Consanos municipes illius ac necessarios, qui te nunc sero doceant, iudices non sero, illum P. Gavium quem tutu om. qrk in crucem egisti civem Romanum etet pk: om. qr municipem Consanum, non speculatorem fugitivorum fuisse.