62 Cic. Verr. 2, 5, 160–162

160 ↷Non intellegebat miser nihil interesse utrum haec Messanae an apud istumipsum δ in praetorio loqueretur; nam, ut antea vos docui, hanc sibi iste urbem delegerat quam haberet adiutricem scelerum, furtorum receptricem, flagitiorum omnium consciam. Itaque ad magistratum Mamertinum statim deducitur Gaviusgravius R, et pr. S, eoque ipso die casu Messanam Verres venit. Res ad eum defertur, esse civem Romanum qui se Syracusis in lautumiis fuisse quereretur; quem iam ingredientem in navem et Verri nimis atrociter minitantem ab seab se Halm: ad se RS: a se pδ retractum esse et adservatum, ut ipse in eum statueret quod videretur. 161Agit hominibus gratias et eorum benivolentiam erga se diligentiamque conlaudat. Ipse inflammatus scelere et furore in forum venit; ardebant oculi, toto ex ore crudelitas eminebat. Exspectabant omneshomines SΨ (§152 supra) quo tandem progressurus aut quidnam acturus esset, cum repente hominem proripi atque in foro medio nudari ac deligari et virgas expediri iubet. Clamabat ille miser se civem esse Romanum, municipem ConsanumCosanum RSp; meruisse cum L. RaecioRaecio Halm: Recio R, Retio SD: Pretio pδ, splendidissimo equite Romano, qui Panhormi negotiaretur, ex quo haec Verres scire posset. Tum iste, se comperissecomperisse ait δ eum speculandi causa in Siciliam a ducibusab δ fugitivorum esse missum; cuius rei neque index neque vestigium aliquod neque suspicio cuiquam esset ulla; deinde iubet undique hominem vehementissime verberari. 162Caedebatur virgis in medio foro Messanae civis Romanus, iudices, cum interea nullus gemitus, nulla vox alia illius miseri inter dolorem crepitumque plagarum audiebatur nisi haec,Civis Romanus sumCivis Rom. sum. Ab his verbis usque ad verba non ad eos §171 deficiunt codd. RSΨ.“ Hac sese om. Gell. x. 3, 12 commemoratione civitatis! omnia verbera depulsurum cruciatumque a corpore deiecturum arbitrabatur; is non modo hoc non perfecit, utat non Eberh. virgarum vim deprecaretur, sed cum imploraret saepius usurparetque nomen civitatis, crux,crux, inquam,infelici et aerumnoso, qui numquam istampestem πk: potestatem δ: del. Sedlmayer (cf. in Cat. i, §2) pestem videratproviderat K. Busche, comparabatur.