59 Cic. Verr. 2, 5, 153–155

153 ↷Vide quam commodam defensionem excogitaris! Malo mehercule id quod tu defendis his iudicibus populoque Romano quam id quod ego insimulo probari, malo, inquam, te isti generi hominum quam mercatoribus et naviculariis inimicum atque infestum putari; meum enim crimen avaritiae te nimiae coarguit, tua defensio furoris cuiusdam et immanitatis et inauditae crudelitatis et paene novae proscriptionis. 154Sed non licet me isto tanto bono, iudices, uti, non licet. Adsunt enim Puteoli toti; frequentissimi venerunt ad hoc iudicium mercatores, homines locupletes atque honesti, qui partim socios suos, partim libertos, partim conlibertos spoliatos in vincla coniectos, partim in vinclis necatospartim … necatos om. RSΨ, partim securi percussos esse dicuntdicunt RS: dicent p. Hic vide quam me sis usurus aequo. Cum ego P. Granium testem produxero qui suos libertos abs tea te (bis) δ securi percussos esse dicat, qui abs te navem suam mercesque repetat, refellito, si poteris; meum testem deseram, tibi favebo, te, inquam, adiuvabo; ostendito illos cum Sertorio fuisse, ab Dianioa Dianio δ fugientis ad Siciliam esse delatos. Nihil est quod te mallemmalim δ probare; nullum enim facinus quod maiore supplicio dignum sit reperiri neque proferri potest. 155Reducam iterum equitem Romanum, L. Flavium, si voles, quoniam priore actione,ut patroni tui dictitant, nova quadam sapientia, ut omnes intellegunt, conscientia tua atque auctoritate meorum testium,testem nullum interrogasti. Interrogetur Flavius, si voles, quinam fuerit T. HerenniusT. SDp et corr. R (etiam l. 27): L. Rpr., is quem ille argentariam Lepti fecisse dicit; qui cum amplius centum civis Romanos haberet ex conventu SyracusanoSyracusano RSD: -anorum R2p qui eum non solum cognoscerent sed etiam lacrimantes ac te implorantes defenderent, tamen inspectantibus omnibus SyracusisSyracusis RSΨ: -anis pkδ edd. securi percussus est. Hunc quoque testem meum refelli et illum Herennium Sertorianum fuisse abs te demonstrari et probari volo.