56 Cic. Verr. 2, 5, 145–146

145At quae erat ista libido crudelitatis exercendae, quae tot scelerum suscipiendorum causa? Nulla, iudices, praeter praedandi novam singularemque rationem. Nam ut illi quos a poetis accepimus, quiqui secl. Heraeus sinus quosdam obsedisse maritimos aut aliqua promunturia aut praerupta saxa tenuisse dicuntur, ut eos qui essent adpulsi navigiis interficereintercipere Lamb. possent, sic iste in omnia maria infestus ex omnibus Siciliae partibus imminebat. Quaecumque navis ex Asia, quae ex Syria, quae Tyro, quae AlexandriaAlexandria SD rell. praeter R, in quo est ex Alexandria venerat, statim certis indicibus et custodibus tenebatur; vectores omnes in lautumias coniciebantur, onera atque merces in praetoriam domum deferebantur. Versabatur in Sicilia longo intervallo alter non Dionysius ille nec Phalaris,tulit enim illa quondam insula multos et crudelis tyrannos,sed quoddam novum monstrum ex vetereveteri S al. (Div. §5) illa immanitate quae in isdem locis versata esse dicitur. 146Non enim Charybdim tam infestam nequenavibus Quint. viii. 6. 72 Scyllam nautis quam istum inin om. RS eodem freto fuisse arbitrornon enim … arbitror del. Zielinski; hoc etiam iste infestior, quod multo se pluribus et immanioribusimmanioribus Z, corr. D, ut Memmius: immaioribus R, in maioribus S et pr. D: maioribus pkδ canibus succinxerat, Cyclops alter multo importunior; hic enim totam insulam obsidebat, ille Aetnam solam et eam Siciliae partemet om. RS: et … partem abesse malit Thomas tenuisse dicitur. At quae causa tum subiciebatur ab ipso, iudices, huius tam nefariae crudelitatis? Eadem quae nunc in defensione commemorabitur. Quicumque accesserant ad Siciliam paulo pleniores, eos Sertorianos milites esse atque a Dianio fugere dicebat. Illi ad deprecandum periculum proferebant alii purpuram Tyriam, tus alii atque odores vestemque linteam, gemmas alii et margaritas, vina non nulli Graeca venalisque Asiaticos, ut intellegeretur ex mercibus quibus ex locis navigarent. Non providerant eas ipsas sibi causas esse periculi, quibus argumentis se ad salutem uti arbitrabanturarbitrarentur p. Iste enim haec eos ex piratarum societate adeptos esse dicebat; ipsos in lautumias abduci imperabat, navis eorum atque onera diligenter adservanda curabat.