52 Cic. Verr. 2, 5, 136–138

136Hic tu etiam dicere audebis,Est in iudicibus ille familiaris meus, est paternus amicus ille.“ Non ut quisque maxime est quicumquocum V tibi aliquid sit, ita te in huiusce modi crimine maxime eius pudet?Paternus amicus est.“ Ipse pater si iudicaret, per deos immortalis, quid facere possetposset RSp: possets V (Meusel, pp. 30-31): facere posses cum Heraeus, cp. Quint. vi. 1, 3? Cum tibi haec diceretcum diceret tibi haec SDΨ, „Tu in provincia populi Romani praetorpop. Rom. praetor pδ: P. R. V: PR RSD (iv, §146; v, §§28, 136), cum tibi maritimum bellum esset administrandum, Mamertinis ex foedere quam deberent navem per triennium remisisti, tibi apud eosdem privata navis oneraria maxima publice est aedificata, tu a civitatibus pecunias classis nomine coegisti, tu pretio remiges dimisisti, tu, navis cum esset ab quaestore et ab legatoab (a p) quaestore et ab (a p) legato Rpδ: ab legato et questore SDΨ capta praedonum, archipiratam ab oculis omnium removistiab omnium oculis remisisti p, tu, qui cives Romani esse dicerentur, qui a multis cognoscerentur, securi ferire potuisti, tutu (ante in) om. δ tuam domum piratas abducere, tu in iudicium archipiratam domo producere ausus estu in iud …. ausus es om. RSΨ, tu in provincia tam splendida, 137tu apud socios fidelissimos, civis Romanos honestissimos, in metu periculoque provinciae dies continuos compluris in litore conviviisque iacuisti, te per eos dies nemo tuae domi convenire, nemo in foro videre potuit, tu sociorum atque amicorum ad ea convivia matres familias adhibuisti, tu inter eius modi mulieres praetextatum tuum filium, nepotem meum, conlocavisti, ut aetati maxime lubricae atque incertae exempla nequitiae parentis vita praeberet, tu praetor in provincia cum tunica pallioque purpureo visus es, tu propter amorem libidinemque tuam imperium navium legato populi Romani ademisti, Syracusano tradidisti, tui milites in provincia Sicilia frugibus frumentoque caruerunt, tua luxurieluxurie p, ut voluit Madv.: luxuriae R (§87 supra): luxuria SD atque avaritia classis populi Romani a praedonibus capta et incensa est; 138post Syracusas conditas quem in portum numquam hostis accesserat, in eo te praetore primum piratae navigaverunt; neque haec tot et tantatot tanta p dedecora dissimulatione tua neque oblivione hominum ac taciturnitate tegere voluisti, sed etiam navium praefectos sine ulla causa de complexu parentumparentium p (Prisc. Gr. Lat. ii, p. 355) contra RSδ suorum, hospitum tuorum, ad mortem cruciatumque rapuisti, neque te in parentumparentium p (Prisc. Gr. Lat. ii, p. 355) contra RSδ luctu atque lacrimis mei nominis commemoratio mitigavit; tibi hominum innocentium sanguis non modo voluptati sed etiam quaestui fuit!“