51 Cic. Verr. 2, 5, 133–135
133 ↷Quare haec quoque praetermittas licet. Ego culpam non in nauarchis sed in te fuisse demonstro, te pretio remiges militesque dimisisse arguo. Hoc nauarchi reliqui dicunt, hoc Netinorum foederata civitas publice dicit, hoc Amestratini, hoc Herbitenseshoc Herb., hoc Amestr. Vδ, hoc Hennenseshoc Hennenses om. RS, Agyrinenses, Tyndaritani publiceTynd. Locrenses pδ dicunt, tuus denique testis, tuus imperator, tuus aemulus, tuus hospes Cleomenes hoc dicit, sese in terram esse egressum ut Pachyno e terrestri praesidio milites colligeret, quos in navibus conlocaret; quod certe non fecisset si suum numerum naves haberent; ea est enim ratio instructarum ornatarumqueornatarumque om. V navium ut non modo plures sed ne singuli quidem possintpossent RSπδ (§84 supra) accedere. 134Dico praeterea illos ipsos reliquos nautas fame atque inopia rerum omnium confectos fuisse ac perditos; dico aut omnis extra culpam fuisse, aut, si uni attribuenda culpa sit, in eo maximam fuisse qui optimam navem, plurimos nautas haberet, summum imperium obtineret, aut, si omnes in culpa fuerint, non oportuisse CleomenenCleomenen VR: -em S constitui spectatorem illorum mortis atque cruciatus; dico etiam in ipso supplicio mercedem lacrimarum, mercedem vulneris atque plagae, mercedem funeris ac sepulturae constitui nefas fuisse. 135Quapropter si mihi respondere voles haec dicito, classem instructam atque ornatam fuisse, nullum propugnatorem afuisse, nullum vacuum tractum esse remum, rem frumentariam esse suppeditatam; mentiri nauarchos, mentiri tot tamtot tam RS: totam V: tot et tam π gravis civitates, mentiri etiam Siciliam totamtotam om. V: totam Sic. k te Vp: om. RSΨ; proditum esse te a Cleomene, qui se dixerit exisse in terram ut Pachyno deduceret milites; animum illis, non copias defuisse; Cleomenem acerrime pugnantem ab iis relictum esse atque desertum; nummum ob sepulturam datum nemini. Quae si dices, tenebere; sin alia dices, ea quae a me dicta sunt non refutabis.