5 Cic. Verr. 2, 5, 10–11

10 ↷Quid deinde? quid censetis? furtum fortasse aut praedam exspectatisspectatis RS: om. Quint. ix. 2. 22 aliquam. Nolite usque quaque idem quaerere. In metu belli furandi locus qui potest esse? etiam si qua fuit in hac re occasio praetermissa est. Tum potuit a Leonida nummorum aliquid auferre, cum denuntiavit ut adesset; fuit nundinatio aliqua, et isti non nova, ne causam dicerentdiceret pδ; etiam alter locus, ut absolverentur: damnatis quidem servis quae praedandi potestpotest Kpδ: posset RS esse ratio? produci ad supplicium necesse est. Testes enim sunt qui in consilio fuerunt, testes publicae tabulae, testis splendidissima civitas LilybitanaLilybitana Mommsen, ut Div. §55: Lilybaetana vulg., testis honestissimus maximusque conventus civium Romanorum: fieri nihil potest, producendi sunt. Itaque producuntur et ad palum alligantur. 11Etiam nunc mihi exspectare videmini, iudices, quid deinde factum sit, quod iste nihil umquam fecit sine aliquo quaestu atque praeda. Quid in eius modi re fieri potuit? Quod commodum est, exspectate facinus quam vultis improbum; vincam tamen exspectationem omnium. Homines sceleris coniurationisque damnati, ad supplicium traditi, ad palum alligati, repente multis milibus hominum inspectantibus soluti sunt et Triocalino illi domino redditi. Quid hoc loco potes dicere, homo amentissime, nisi id quod ego non quaero, quod denique in re tam nefaria, tametsi dubitari non potest, tamen ne si dubitetur quidem quaeri oporteat, quid aut quantum aut quo modo acceperis? Remitto tibi hoc totum atque ista te cura libero; neque enim metuo ne hoc cuiquam persuadeatur, ut, ad quod facinus nemo praeter te ulla pecunia adduci potuerit, id tutum RS gratis suscipere conatus sis. Verum de ista furandi praedandique ratione nihil dico, de hac imperatoria iam tua laude disputo.