49 Cic. Verr. 2, 5, 128–130

128 ↷ Sthenius hic Thermitanus cum hoc capillo atque veste, domodomo VSpδ: domu R (Phil. 2, 45) sua tota expilata, mentionem tuorum furtorum non facit; sese ipsum abs tea te V repetit, nihil amplius; totum enim tua libidine et scelere ex sua patria, in qua multis virtutibus ac beneficiis princeps fuit, sustulisti. Dexo hic, quem videtis, non quae publice Tyndaride, non quae privatim sibi eripuisti, sed unicum miser abs te filium optimum atque innocentissimum flagitat; non ex litibus aestimatis tuis pecuniam domum, sed ex tua calamitate cineri atque ossibus fili sui solacium vult aliquod reportare. Hic tam grandis natu Eubulida hoc tantum exacta aetate laboris itinerisque suscepit, non ut aliquid de suis bonis recuperaret, sed ut, quibus oculis cruentas cervices fili sui viderat, isdem teisdem (iisdem) te Vpδ: iste RS condemnatum videret. 129Si persibi ċprċ RS: an si sibi per? L. Metellum licitum esset, iudices, matres illorum miserorum sororesquesororesque RS: sorores uxoresque V: uxores sororesque δ veniebant; quarum una, cum ego ad Heracleam noctu accederem, cum omnibus matronis eius civitatis et cum multis facibus mihi obviam venit, et ita,me suam salutem appellans, te suum carnificem nominans, fili nomen implorans,mihi ad pedes misera iacuit quasi ego eiuseius om. V excitare ab inferis filium possem. Faciebant hoc itidemitidem RSΨ: idem Vpδ ceteris in civitatibus grandes natu matres et item parvi liberi miserorum; quorum utrumqueutrumque VRS: utrorumque pδ aetas laborem et industriam meam, fidem et misericordiam vestram requirebatrequirebat V: -ant RSpδ. 130Itaque ad me, iudices, hanc querimoniam praeter ceteras Sicilia detulit; lacrimis ego huc, non gloria inductus accessi, ne falsa damnatio, ne carcer, ne catenae, ne verbera, ne secures, ne cruciatus sociorum, ne sanguis innocentium, ne denique etiam exsanguiaexangula V: exsanguium Rpkδ (prob. Nohl): exangium S corpora mortuorum, ne maeror parentum ac propinquorum magistratibus nostris quaestui possetpossit Bake esse. Hunc ego si metum Siciliae damnatione istius per vestram fidem et veritatemveritatem V (i, §3): severitatem RS (i, §43): virtutem pδ deiecero, iudices, satis officio meo, satis illorum voluntati qui a me hoc petiverunt factum esse arbitrabor.