47 Cic. Verr. 2, 5, 123–125

123 ↷Eorumne populorum civis, eorum agrorum alumnos, ex quibus maxima vis frumenti quotannis plebi Romanae illorum operis ac laboribus quaeritur, qui a parentibus spe nostri imperi nostraeque aequitatis suscepti educatique sunt, ad C. Verris nefariam immanitatem et ad eius funestam securem esse servatos? 124Cum mihi Tyndaritani illius venit in mentem, cum Segestani, tum iura simul civitatum atque officia considero. Quas urbis P. Africanus etiam ornandas esse spoliis hostium arbitratus est, eas C. Verres non solum illis ornamentis sed etiam viris nobilissimis nefario scelere privavit. En quod Tyndaritani libenter praedicent:Nos in septemdecim populis Siciliae numeramur, nos semper omnibus Punicis Siciliensibusque bellis amicitiam fidemque populi Romani secuti sumus, a nobis omniaomnia Vpδ: om. RSΨ populo Romano semper et belli adiumenta et pacis ornamenta ministrataministrata RSΨ: administrata Vpδ iis VR: his p: is q sunt.“ Multum vero haec iis iura profuerunt in istius imperio ac potestate! 125Vestros quondam nautas contra Carthaginem Scipio duxitadduxit V, at nunc navem contra praedones paene inanem Cleomenes ducitducit codd. praeter RS (duxit et); vobiscum Africanus hostium spolia et praemia laudis communicavit, at nunc, per Verremper me RSpδ (i.e. per urē = per Verrem, ut coni. Nettleship, Nohl); cf. iii, §200 ubi ure = Verre (J. Ph. xxx. 195): per hunc V: per praetorem populi Romani Mueller (ed. minor 1898) spoliati, nave a praedonibusspoliata navi a praedonibus V (om. abducta) abducta, ipsi in hostium loco numeroque duciminiducemini Vδ: ducamini q: duceamini p. Quid vero? illa Segestanorum non solum litteris tradita neque commemorata verbis, sed multis officiis illorum usurpata et comprobata cognatio quos tandem fructus huiusce necessitudinis in istius imperio tulit? Nempe hoc iure fuit, iudices, ut ex sinu patriaepatriae RSp: patrio V: patris δ nobilissimus adulescenspost adulescens habent Vpδ et ex complexu matris ereptus innocens (filius δ): om. RS (ii, i, §7) istius carnifici Sextio dederetur. Cui civitati maiores nostri maximos agros atque optimos concesserunt, quam immunem esse voluerunt, haec apud te cognationis fidelitatis vetustatis auctoritatis ne hoc quidem iuris obtinuit, ut unius honestissimi atque innocentissimi civis mortem ac sanguinem deprecaretur.