41 Cic. Verr. 2, 5, 106–108
106Haec posteaquam acta et constituta sunt, procedit iste repente e praetorio inflammatus scelere furore crudelitate; in forum venit, nauarchos vocariad se vocari V iubet. Qui nihil metuerent, nihil suspicarentur, statim accurrunt. Iste hominibus miseris innocentibus inici catenas imperat. Implorare illi fidem praetoris, et quare id faceret rogare. Tumtum VRSp: tunc δ iste hoc causae dicit, quod classem praedonibus prodidissent. Fit clamor etet om. RS admiratioadmurmuratio V (Meusel, p. 33) populi tantam esse in homine impudentiam atque audaciam ut aut aliis causam calamitatis attribueret quae omnis propter avaritiam ipsius accidisset, aut, cum ipse praedonum socius arbitrareturarbitraretur RSΨ: putaretur Vπδ, aliis proditionis crimen inferret; deinde hoc quinto decimo die crimen esse natum postquam classis esset amissa. 107Cum haec itaita om. Vδ fierent, quaerebatur ubi esset Cleomenes, non quo illumillum om. SD ipsum, cuicuimodicuicuimodi Cledonius Gr. Lat. v, p. 52, et Pompeius ibid. p. 207 (Sext. Rosc. §95, Cael. §24): cuimodi R: cuimodi S: cuicuiusmodi Vp: cuiusmodi s. eiusmodi δ estesset kδ, quisquam supplicio propter illud incommodum dignum putaret; nam quid Cleomenes facere potuit? – non enim possum quemquam insimulare falso – quid, inquam, magno operemagno opere Rp: magnopere S (iv, §1) potuit Cleomenes facere istius avaritia navibus exinanitis? Atque eum vident sedere ad latus praetoris et ad aurem familiariter, ut solitus erat, insusurrare. Tum vero omnibus indignissimum visum est homines honestissimos, electos e suisex suis Vδ civitatibus, in ferrum atque in vincla coniectos, Cleomenem propter flagitiorum ac turpitudinum societatem familiarissimum esse praetori. 108Adponitur iisiis R: eis V: his SDpδ tamen accusator Naevius Turpio quidam, qui C. Sacerdote praetore iniuriarum damnatus est, homo bene adpositus ad istius audaciam, quem iste in decumis, in rebus capitalibus, in omni calumnia praecursorem habere solebat et emissarium.