30 Cic. Verr. 2, 5, 76–79

76 ↷Quod est huiusce rei ius, quae consuetudo, quod exemplum? Hostem acerrimum atque infestissimum populi Romani seu potius communem hostem gentium nationumque omnium quisquam omniumquisquam omnium pk: om. RSΨ mortalium privatus intra moenia domi suae retinere poterit? 77Quid? si pridiepostridie RSΨ quam a me tu coactus es confiteri civibus Romanis securi percussis praedonum ducem vivere, habitare apud te,si, inquam, pridie domo tua profugisset, si aliquam manum contra remcontra populum romanum pδ publicam facere potuisset, quid diceres?Apud me habitavit, mecum fuit; ego illum ad iudicium meum, quo facilius crimen inimicorum diluere possem, vivum atque incolumem reservavi.“ Itane vero? tu tua pericula communi periculo defendes? tu supplicia quae debentur hostibus victis ad tuum, non ad rei publicae tempus conferes? populi Romani hostis privati hominis custodiis adservabitur? At etiam qui triumphant eoque diutius vivos hostium duces reservant, ut his per triumphum ductis pulcherrimum spectaculum fructumque victoriae populus Romanus percipere possit, tamen cum de foro in Capitolium currus flectere incipiunt illos duci in carcerem iubent, idemque dies et victoribus imperi et victis vitae finem facit. 78Et nuncet nunc (non q) cuiquam dubium π cuiquam credo esse dubium quin tu id commissurus non fueris,praesertim cum statuisses, ut ais, tibi causam esse dicendam,ut ille archipirata non potius securi feriretur quam, quod erat ante oculos positum, tuo periculo viveret! Si enim esset mortuus, tu, qui crimen ais te metuisse, quaero, cui probares? Cumab δ constaret istum Syracusis nullo visum esse archipiratam, ab omnibus desideratum, cum dubitaret nemo quin abs te pecunia liberatus esset, cum vulgo loquerentur suppositum in eius locum quem pro illo probare velles, cum tu te fassus esses id crimen tanto ante metuisse: si eum diceres esse mortuum, quis te audiret? 79Nunc cum vivum nescio quem istum producis, tamen te derideri vides. Quid? si aufugisset, si vincla rupisset ita ut NicoNico ed. Cratandr.: in co codd., ille nobilissimus pirata, fecit, quem P. Servilius qua felicitate ceperat eadem recuperavit, quid diceres? Verum hoc erat: si ille semel verus pirata securi percussus esset, pecuniam illam non haberes; si hic falsus esset mortuus aut profugisset, non esset difficile alium in suppositi locum supponere. Plura dixi quam volui de illo archipirata, et tamen ea quae certissima sunt huius criminis argumenta praetermisi. Volo enim esseenim esse SD al.: esse enim Rp, sed hic cum signo transp. (iv, §108) totum mihitotum mihi RSD: mihi totum pqk: (enim mihi totum esse s. enim totum esse mihi δ) crimen hoc integrum: est certus locus, certa lex, certum tribunal quo hoc reservetur.