29 Cic. Verr. 2, 5, 73–76

73 ↷ At quem ad modum ipse sesese pδ induit priore actione! Qui tot dies tacuisset, repente in M. Anni, hominis splendidissimi, testimonio,cum is civem Romanum dixisset, archipiratam negasset securi esse percussum,exsiluit conscientia sceleris et furore ex maleficiis concepto excitatus; dixit se, quod sciret sibi crimini datum iri pecuniam accepisse neque de vero archipirata sumpsisse supplicium, ideo se securise securi SDΨ: esse curi R: securi pkδ non percussisse; domi esse apud sese archipiratas dixit duos. 74O clementiam populi Romani seu potius patientiam miram ac singularem! Civem Romanum securi esse percussum M. Annius, eques Romanus, dicit, taces: archipiratam negat, fateris. Fit gemitus omnium et clamor, cum tamen a praesenti supplicio tuo continuitse continuit p: cont. se q populus Romanus se et repressit et salutis suae rationem iudicum severitati reservavit. Quid? sciebas tibi crimini datum iri? quam ob rem sciebas, quam ob rem etiam suspicabare? Inimicum habebas neminem; si haberes, tamen non ita vixeras ut metum iudici propositum habere deberes. An te, id quod fieri solet, conscientia timidum suspiciosumque faciebat? Qui igitur, cum esses cum imperio, iam tum crimen et iudiciumiudicium et crimen p horruerishorrueris G12 K: horreris RS: horreres cod. Lamb.: horrebas pkδ, cumcum RS: his cum pqk: hic cum δ Nohl: nunc cum C. Schenkl tot testibus coarguarecoarguare Rp: arguare SDΨ (iv, §104) potes de damnatione dubitare? 75Verum si crimen hoc metuebas, ne quis suppositum abs te esse diceret qui pro archipirata securi feriretur, utrum tandem tibitibi om. π ad defensionem firmius fore putasti, in iudicio coactu atque efflagitatu meo producere ad ignotos tanto post eum quem archipiratam esse diceres, an recenti re, Syracusis, apud notos, inspectante Sicilia paene tota, securi ferire? Vide quid intersit utrum faciendum fuerit: in illo reprehensio nulla essetesset (est δ) … est πkδ: om. RSΨ, hic defensio nulla est. Itaque illud semper omnesomnes] homines RS (§16 supra) fecerunt, hoc quis ante te, quis praeter te, fecerit quaero. Piratam vivum tenuisti. Quem ad finem? Dum cum imperio fuisti. Quam ob causam, quo exemplo, cur tam diu? cur, inquam, civibus Romanis quos piratae ceperant securi statim percussis, ipsis piratis lucis usuram tam diuturnam dedisti? 76Verum esto, sit tibisit tibi p: siti R: si tibi SD illud liberum omne tempus quoadquoad RSp: quod δ cum imperio fuisti: etiamne privatus, etiamne reus, etiamne paene damnatus hostium duces privata in domo retinuisti? Unum, alterum mensem, prope annum denique domi tuae piratae a quo tempore capti sunta quo tempore capti sunt Richt. auctore del. Zielinski, quoad per me licitumAcilium add. δ est, fuerunt, hoc est quoad per M'. Glabrionem licitum est, qui postulante me produci atque in carcerem condi imperavit.