20 Cic. Verr. 2, 5, 50–51

50 ↷ Isto igitur tuo, quem ad modum ipse praedicas, beneficio, ut res indicat, pretio atque mercede minuisti maiestatem rei publicae, minuisti auxilia populi Romani, minuisti copias maiorum virtute ac sapientia comparatas, sustulisti ius imperi, condicionem sociorum, memoriam foederis: qui ex foedere ipso navem vel usque ad Oceanum, si imperassemus, sumptu periculoque suo armatam atque ornatam mittere debuerunt, hihi pkδ: et RS, ei Iordan., edd. ne in freto anteante om. RS (ut etiam §55 infra) sua tecta et domos navigarent, ne sua moenia portusque defenderent, pretio abs te ius foederis et imperi condicionem redemerunt. 51Quid censetis in hoc foedere faciendofaciundo pδ voluisse Mamertinos impendere laboris, operae, pecuniae ne haec biremis adscriberetur, si id ullo modo possent a nostris maioribus impetrare? Nam cum hoc munus imponebaturimponeretur p tam grave civitati, ineratinerant S (habet R n supra lin.): an inerant … quaedam notae? nescio quo modo in illo foedere societatis quasi quaedam nota servitutis. Quod tum, recentibus suis officiis, integra re, nullis populi Romani difficultatibus, a maioribus nostris foedere adsequi non potuerunt, id nunc, nullo novonovo pkδ: om. RS officio suo, tot annis post,iure imperi nostritot annis … nostri om. RS quotannis usurpatum ac semper retentumiure imperii … semper retentum Cinnam secutus secl. Brugnolausurpato … retento p (ut coni. Th. Luther), – summa in difficultate navium, a C. Verre pretio adsecuti sunt, ac non hoc solum adsecuti, ne navem darent: ecquem nautam, ecquem militem, qui aut in classe aut in praesidio esset, te praetore per triennium Mamertini dederunt?