18 Cic. Verr. 2, 5, 45–47

45Quid mihi hoc loco respondebis? nisi forte id quod, tametsi probari nullo modo potest, tamen dici quidem in iudicio de pecuniis repetundis necesse est, de tua pecunia aedificatam esse navemiam navem p: eam navem δ: navem del. Eberhard. Aude hoc saltem dicere quod necesse est; noli metuere, Hortensi, ne quaeram qui licueritcui licuerit RS aedificare navem senatorisenatori del. Zielinski; antiquae sunt istae leges et mortuae, quem ad modum tu soles dicere, quae vetant. Fuit ista res publica quondam, fuit ista severitas in iudiciis, ut istam rem accusator in magnis criminibus obiciendam putaret. Quid enimQuo enim Prisc. tibi navinavi (nave) opus fuit Prisc. δ? qui si quo publice proficisceris, praesidi etet praesidiis p: et praesidii δ vecturae causa sumptu publico navigia praebenturproficiscisceris … praebentur π: proficiscereris … praeberentur RS; privatim autem nec proficisci quoquam potes nec arcesserearcessere π: accersere RSδ (iv, §115) res transmarinas ex iis locis in quibus te habere nihil licet. 46Deinde cur quicquam contra leges parasti? Valeret hoc crimen in illa vetere severitate ac dignitate rei publicae; nunc non modo te hoc crimine non arguo, sed ne illa quidem communi vituperatione reprehendo: Tu tibi hoc numquam turpe, numquamturpe numquam om. pδ: turpe om. qk criminosum, numquam invidiosum fore putasti, celeberrimo loco palam tibi aedificari onerariam navem inin ea pδ provincia quam tu cum imperio obtinebas? Quid eos loqui qui videbant, quid existimare eos qui audiebant arbitrabare? inanem te navem esse illam in Italiam adducturumdeducturum pδ? naviculariamnaviculariam te δ, cum Romam venisses, esse facturum? Ne illud quidem quisquam poterat suspicari, te in Italia maritimum habere fundum et ad fructus deportandos onerariam navem comparare. Eius modi voluisti de te sermonem esse omnium palam ut loquerentur te illam navem parare quae praedam ex Sicilia deportaret, et ad ea furta quae reliquisses commearet. 47Verum haec omnia, si doces navem de tua pecunia aedificatam, remitto atque concedo. Sed hoc, homo amentissime, non intellegis priore actione ab ipsis istis Mamertinis, tuis laudatoribusistis ipsis tuis Mam. laud. pkδ, esse sublatum? Nam dixit Heius, princeps civitatisprinceps civitatis prkδ: om. RSΨ (ii, §13), princeps istius legationis quae ad tuam laudationem missa est, navem tibi operis publicis Mamertinorum esse factamesse aedificatam pδ, eique faciendae senatoremsenatum Monet Mamertinum publice praefuisse. Reliqua est materies. Hanc Reginis, ut ipsi dicunttametsi tu negare non potespublice, quod Mamertini materiem non habent, imperavisti.