17 Cic. Verr. 2, 5, 42–44

42Esto; nihil ex fugitivorum bello aut suspicione belli laudis adeptus est, quod neque bellum eius modi neque belli periculum fuit in Sicilia, neque ab isto provisum est ne quod esset; at vero contra bellum praedonumpraedonum om. RS classem habuit ornatam diligentiamque in eo singularem, itaque ab isto praeclarepraetore praeclare prkδ defensa provincia est. Sic de bello praedonum, sic de classe Siciliensi, iudices, dicam ut hoc iam ante confirmem, in hoc uno genere omnis inesse culpas istius maximas avaritiae, maiestatis, dementiae, libidinis, crudelitatis. Haec dum breviter expono, quaeso, ut fecistis adhuc, diligenter attendite. 43Rem navalem primum ita dico esse administratam, non uti provincia defenderetur, sed uti classis nomine pecunia quaereretur. Superiorum praetorum consuetudo cum haec fuisset, ut naves civitatibus certusque numerus nautarum militumque imperaretur, maximae et locupletissimae civitati Mamertinae nihil horum imperavisti. Ob hanc rem quid tibi Mamertini clam pecuniae dederint, post, si videbitur, ex ipsorum litteris testibusque quaeremus. 44Navem vero cybaeamcybaeam del. Klotz maximam triremis instar, pulcherrimam atque ornatissimam cybaeampulcherrimam … cybaeam om. Halm, Zielinski, secl. Muell. (l. 18 infra)cybaeam om. prk, palam aedificatam sumptu publico tuo nomine, publicetuo nomine publice om. prkδ, sciente tota Sicilia, per magistratumper magistratumque RS (iv, §103) senatumque Mamertinum tibi datam donatamque esse dico. Haec navis onusta praeda Siciliensi, cum ipsa quoque esset ex praeda, simul cum ipseipse RS: iste pδ decederet, adpulsa Veliam est cum plurimis rebus, et iis quas isteiste RS: ante pδ Nohl Romam mittere cum ceteris furtis noluit, quod erant clarissimaeclarissimae RSΨ: carissimae pδ edd. maximeque eum delectabant. Eam navem nuper egomet vidi Veliae multique alii viderunt, pulcherrimam atque ornatissimam, iudices: quae quidem omnibus qui eam aspexerant prospectare iam exsilium atque explorare fugam domini videbatur.