15 Cic. Verr. 2, 5, 38–39

38Tu cum esses praetor renuntiatus quoquo modo,mitto enim et praetereo quid tum sit actum,sed cum esses renuntiatus, ut dixi, non ipsa praeconis voce excitatus es, qui te totiens seniorum iuniorumque centuriis illo honore adfici pronuntiavit, ut hoc putares, aliquam rei publicae partem tibi creditam, annum tibi illum unum domo carendum esse meretricis? Cum tibi sorte obtigisset uti ius diceres, quantum negoti, quid oneris haberes, numquam cogitasti? neque illud rationis habuisti, sisi om. SD forte te expergefacerePost forte, te experg. scripsi (§56 infra): expergete facere p (sed cum signo transp.=te experg.): experg. te δ edd.: te om. RS posses, eam provinciam, quam tueri singulari sapientia atque integritate difficile esset, ad summam stultitiam nequitiamque venisse? Itaque non modo a domodomo (om. a) pδ tua Chelidonem in praetura excludereextrudere δ noluisti, sed in Chelidonis domum praeturam totam detulisti. 39Secuta provincia est; in qua numquam tibi venit in mentem non tibi idcirco fascis ac securis et tantam imperi vim tantamque ornamentorum omnium dignitatem datam ut earum rerum vi et auctoritate omnia repagula pudoris officique perfringeres, ut omnium bona praedam tuam duceres, ut nullius res tuta, nullius domus clausa, nullius vita saepta, nullius pudicitia munita contra tuam cupiditatem et audaciam posset esse; in qua tu te ita gessisti ut, omnibus cum teneare rebus, ad bellum fugitivorum confugias; ex quo iam intellegisintelliges pδ non modo nullam tibi defensionem, sed maximam vim criminumcriminum p edd.: criminis RS exortam. Nisi forte Italici fugitivorumfugitivorum secl. Richter (§14 supra) belli reliquias atque illud Tempsanumtempsanum p: temanum R incommodum proferes, ad quod recens cum te peropportune fortuna attulissetobstulisset p: obtulisset δ, si quid in te virtutis aut industriaeindustriae fuisset pδ habuisses, idem qui semper fueras inventus es.