11 Cic. Verr. 2, 5, 27–28

27 ↷Nam, ut mos fuit Bithyniae regibus, lectica octaphoro ferebatur, in qua pulvinus erat perlucidus Melitensis rosa fartus; ipse autem coronam habebat unam in capite, alteram in collo, reticulumque ad naris sibi admovebat tenuissimo lino, minutis maculis, plenum rosae. Sic confecto itinere cum ad aliquod oppidum venerat, eadem lectica usqueusque ad pδ in cubiculum deferebatur. Eo veniebant Siculorum magistratus, veniebant equites Romani, id quod ex multis iuratis audistis; controversiae secreto deferebantur, paulo post palam decreta auferebantur. Deinde ubi paulisper in cubiculo pretio non aequitate iura discripseratdiscripserat Halm: descrips. codd., Veneri iam et Libero reliquum tempus deberi arbitrabatur. 28Quo loco non mihi praetermittenda videtur praeclari imperatoris egregia ac singularis diligentia. Nam scitote oppidum esse in Sicilia nullum ex iishis RSp oppidis in quibus consistere praetores et conventum agere soleantsolent pδ, quo in oppido non isti ex aliqua familia non ignobili delectadilecta RS ad libidinem mulier esset. Itaque nonAtque non Weidner nullae ex eo numero in convivium adhibebantur palam; si quae castiores erant, ad tempus veniebant, lucem conventumque vitabant. Erant autem convivia non illo silentio populi Romani praetorum atque imperatorum, neque eo pudore qui in magistratuum conviviis versari soleatsoleat RSΨ: solet pδ, sed cum maximo clamore atque convicio; non numquam etiam res ad pugnam atque ad manus vocabaturvocabatur RSp: veniebat δ. Iste enim praetor severus ac diligens, quiqui om. RS populi Romanipċrċ p: p. r. praetorum RS: praetorum δ (iv, §146; v, §81) legibus numquam paruisset, illis legibus quae in poculis ponebantur diligenter obtemperabat. Itaque erant exitus eius modi ut alius inter manus e convivio tamquam e proelio auferretur, alius tamquam occisus relinqueretur, plerique utut RS: om. pδ fusi sine mente ac sine ullo sensu iacerent,ut quivisquivis ut Nohl, Muell., cum aspexisset, non senon ut se RSΨ praetoris convivium, sed Cannensemsed Cann. Lamb.: sed ut Cann. RSΨp: sed vel Cann. Eberh. pugnam nequitiae videre arbitraretur.