10 Cic. Verr. 2, 5, 25–27

25Cupio mihi ab illoillo codd.: ipso Halm, iudices, subici, quoniam de militari eius gloria dico, si quid forte praetereo. Nam mihi videor iam de omnibus rebus eius gestis dixisse, quae quidem ad belli fugitivorum suspicionem pertinerent; certe nihil sciens praetermisi. Habetis hominis consilia, diligentiam, vigilantiam, custodiam defensionemque provinciae. Summa illuc pertinet, ut sciatis, quoniam plura genera sunt imperatorum, ex quo genere iste sit, ne qui diutius in tanta penuria virorum fortium talem imperatorem ignorare possit. Non ad Q. Maximi sapientiam neque ad illius superioris Africani in re gerunda celeritatem, neque ad huius qui postea fuit singulare consilium, neque ad Pauli rationem ac disciplinam, neque ad C. Mari vim atque virtutem; sed aliud genus imperatoris sane diligenter retinendum et conservandum, quaeso, cognoscite. 26Itinerum primum laborem, qui vel maximus est in re militari, iudices, et in Sicilia maxime necessarius, accipite quam facilem sibi iste et iucundum ratione consilioque reddiderit. Primum temporibus hibernis ad magnitudinem frigorum et tempestatumet ad temp. pδ vim ac fluminum praeclarum hoc sibi remedium compararatcompararat Lamb.: comparat RSD: comparet pδ. Urbem Syracusas elegerat, cuius hic situs atque haec natura esse loci caelique dicitur ut nullus umquam dies tam magna ac turbulenta tempestate fuerit quin aliquo tempore eius diei solem homines viderintviderent S. Hic ita vivebat iste bonus imperator hibernis mensibus ut eum non facile non modo extra tectum, sed ne extra lectum quidem quisquam videritviderit Kornitzer, Zielinski (p. 197): videret codd., edd.; ita diei brevitas conviviis, noctis longitudo stupris et flagitiis continebaturconterebatur pδ. 27Cum autem ver esse coeperatcuius initium iste non a Favonio neque ab aliquo astroastro ed. Ascens. 1511: austro codd. notabat, sed cum rosam viderat tumtunc δ incipere ver arbitrabaturdabat se labori atque itineribus; in quibus eo usque se praebebat patientem atque impigrum ut eum nemo umquam in equo sedentem videritvideret δ.