9 Cic. Verr. 2, 4, 19–21

19Homo amentissime, quid putasti? impetraturum te? quanti isis RSp: om. V a civibus suis fieret, quanti auctoritas eius haberetur ignorabas? Verum fac te impetravisse, fac aliquid gravius in Heium statuisse Mamertinos: quantamquantam Vpδ: quam RS putas auctoritatem laudationis eorum futuram, si in eum quem constet verum pro testimonio dixisse poenam constituerint? Tametsi quae est ista laudatioista laudatio VRp: laud. ista SDΨ, sed S cum levibus signis transpositionis, cum laudator interrogatus laedat necesse est? Quid? isti laudatores tui nonnenonne Vpδ: non RS (§84 infra; v, §149) testes mei sunt? Heius est laudator: laesit gravissime. Producam ceteros: reticebunt quae poterunt libenter, dicent quae necesse erit ingratiisingratiis Muell., Zielinski: ingratis codd., edd.. Negent isti onerariam navem maximam aedificatam esse Messanae? Negent, si possunt. Negent ei navi faciundaefaciundae pδ: om. RS (§23) senatorem Mamertinum publice praefuisse? Utinam negent! Sunt etiam cetera; quae malo integra reservare, ut quam minimum demdem Rp: sit S cum plerisque (Cl. Rev. xviii. 210) illis temporis ad meditandum confirmandumque periurium. 20Haec tibi laudatio procedat in numerum? hi te homines auctoritate sua sublevent? qui te neque debent adiuvare si possint, neque possunt si velint; quibus tu privatim iniurias plurimas contumeliasque imposuisti, quo in oppido multas familias totastotas om. p in perpetuum infamis tuis stupris flagitiisque fecisti. At publice commodasti. Non sine magno quidem rei publicae provinciaeque Siciliae detrimento. Tritici modiummodios RS: mZZZ p: mod. δ LX empta populo Romano dare debebant et solebant: abs te solo remissum est. Res publica detrimentum fecit quod per te imperi ius in una civitate imminutum est: Siculi, quod ipsumquod ipsum R.S: quod hoc pδ: quod id ipsum Richter non de summa frumenti detractum est, sed translatum in Centuripinos et Halaesinos, immunis populos, et hoc plus impositum quam ferre possent. 21Navem imperare ex foedere debuistiex foed. debuisti Rp: deb. ex foed. SDΨ; remisisti in triennium; militem nullum umquam poposcisti per tot annos. Fecisti item ut praedones solent; qui cum hostes communes sintsunt RSp omnium, tamen aliquos sibi instituunt amicos, quibus non modo parcant verum etiam praeda quos augeant, et eos maxime qui habent oppidum oportuno loco, quo saepe adeundum sit navibusPost navibus addunt libri non numquam etiam necessario, ex insequenti enuntiato: del. Schwabe.