64 Cic. Verr. 2, 4, 142–145
142Mos est Syracusis ut, si qua de re ad senatum referantreferant SD al.: referatur R2δ: referetur R1: refertur p Lg. 42, dicat sententiam qui velit; nominatim nemo rogatur, et tamen, ut quisque aetate et honore antecedit ita primus solet sua sponte dicere, itaque a ceteris ei conceditur; sin aliquandosi quando pδ tacent omnes, tunctunc SDΨ: tum Rp sortito coguntur dicere. Cum hic mos esset, refertur ad senatum de laudatione Verris. In quo primum, ut aliquid esset morae, multi interpellant; de Sex. Peducaeo, qui de illa civitate totaque provincia optime meritus esset, sese antea, cum audissent ei negotium facessitum, cumque eumsese antea … eum om. RSΨ (spatio vac. relicto R) publice pro plurimis eius et maximis meritis laudare cuperent, a C. Verre prohibitos esse; iniquum esse, tametsi Peducaeus eorum laudatione iam non uteretur, tamen non id prius decernere quod aliquando voluissent quam quod tum cogerentur. 143Conclamant omnes et adprobant ita fieri oportere. Refertur de Peducaeo. Ut quisque aetate et honore antecedebat, ita sententiam dixit ex ordine. Id adeo ex ipso senatus consulto cognoscite; nam principum sententiae perscribi solentsolent S: solet Rpδ. Recita. „Quod verba facta sunt de sex peducaeoRecita … Peducaeo suppl. in lac. p2.“ Dicit quidicit quod p: dic qui Eberh.: dic et qui Richter: dicitur qui Schwabe primi suaserint. DecerniturPeducaeo … decernitur om. RSΨ. Refertur deindedein RS de Verre. Dic, quaeso, quo modo? „Quod verba facta sunt de C. Verre“ – quid postea scriptum est? – „Cum surgeret nemo neque sententiam diceret“ – quid est hoc? – „Sors ducitur.“ Quam ob rem? nemo erat voluntarius laudator praeturae tuae, defensor periculorum, praesertim cum inire a praetore gratiam posset? Nemo. Illi ipsiipsi illi pδ tui convivae, consiliarii, conscii, socii verbum facere non audent. In qua curia statua tuatua om. π stabat et nuda fili, in ea nemo fuit, ne quem nudus quidem filius nudata provincianuda prov. π commoveret. 144Atque etiam hoc me docent, eius modi senatus consultum fecisse laudatoreseius modi senatus consultum fecisse laudatores scripsi: eius modi s. c. fecisse laudationis (-es) RSDΨ: eius modi Siciliam sese fecisse laudationes pδ (Cl. Rev. xviii, p. 211): laudationis nomine Lehmann: eius modi sen. con. sese fecisse Nohl, prob. Busche: eius modi se consulto fecisse laudationem Koch ut omnes intellegere possent non laudationem sed potius inrisionem esse illam quae commonefaceretcommonefaceret Sp: commefaceret R istiusistius] fuisse Eberhard, Nohl turpem calamitosamque praeturam. Etenim scriptum esseesse ed. Hervagiana: est RSδ ita: Quod isquod iste π al. virgis neminem cecidisset – a quo cognostis nobilissimos homines atque innocentissimos securi esse percussos; Quod vigilanter provinciam administrasset – cuius omnis vigilias in stupris constat adulteriisqueadulteriisque prδ: om. RSΨ esse consumptas; cuius modi constat, hoc vero scriptum esse, quod proferre non auderet reus, accusator recitare non desineretVerba cuius modi constat … recitare non desineret del. Halm Quod praedones procul ab insula sicilia prohibuisset verresVerres del. Halm – quos etiam intra Syracusanam insulam recepissetrecepisset RS et rell. (Zielinski, p. 197): recepit Halm, edd.. 145Haec posteaquam ex illis cognovi, discessi cum fratre e curia, ut nobis absentibus, si quid vellent, decernerent.