61 Cic. Verr. 2, 4, 136–138
136Atque ut ceteros omittamus, de ipsis Syracusanis cognoscite. Ad quos ego cum venissem, sic primumprimo pδ existimabam, ut Romae ex istius amicis acceperam, civitatem Syracusanam propter Heracli hereditatem non minus esse isti amicam quam Mamertinam propter praedarum ac furtorum omnium societatem; simul et verebar ne mulierum nobilium et formosarum gratia, quarum iste arbitrio praeturam per triennium gesserat, virorumque quibuscum illae nuptae erant, nimia in istum non modo lenitudinelentitudine Lamb. sed etiam liberalitate oppugnarer, si quid ex litteris Syracusanorum conquirerem. 137Itaque Syracusis cum civibus Romanis eram, eorum tabulas exquirebam, iniurias cognoscebam. Cum diutius in negotioin eo pδ curaque fueram, ut requiescerem curamque animi remitterem, ad CarpinatiCarpinati π: Carpinatium RS praeclaras tabulaspraeclaras tabulas secl. Kays. revertebar, ubi cum equitibus Romanis, hominibus ex illo conventu honestissimis, illiusillius RS: illos pδ Verrucios, de quibus anteantea πδ dixi, explicabam; a Syracusanis prorsus nihil adiumenti neque publice neque privatim exspectabam, neque erat in animo postulare. Cum haec agerem, repente ad me venit Heraclius, is qui tum magistratum Syracusis habebatis … habebat abesse voluit Jacoby, homo nobilis, qui sacerdos Iovis fuissetfuit pδ, qui honos est apud Syracusanos amplissimus. Agit mecum et cum fratrecum Q. fratre RS meo ut, si nobis videretur, adiremus ad eorum senatum; frequentisfrequentem Ernesti esse in curiacuriam RS; se iussu senatus a nobis petere ut veniremus. 138Primo nobis fuit dubium quid ageremus; deinde cito venit in mentem non esse vitandum illum nobis conventum et locum; itaque in curiam venimus.