60 Cic. Verr. 2, 4, 134–135
134Acerbiorem etiam scitote esse civitatibus falsam istam et simulatam emptionem quam si quisi qui π: si quis δ: si RS clam surripiat aut eripiat palam atque auferat; nam turpitudinem summam esse arbitrantur referri in tabulas publicaspublicas om. SD al. (G3λ) pretio adductam civitatem, et pretioadductam … pretio om. ex homoeoteleuto π al. (Am. J. Ph. xxvi, p. 431) parvo, ea quae accepisset a maioribus vendidisse atque abalienasse. Etenim mirandum in modum Graeci rebus istis, quas nosnos om. RS contemnimus, delectanturEtenim … delectantur secl. Richter-Eberhard. Itaque maiores nostri facile patiebantur haec esse apud illosapud illos om. p vulg. quam plurima: apud socios, ut imperio nostro quam ornatissimi florentissimique essent; apud eos autem quos vectigalis aut stipendiarios fecerant tamen haec relinquebant, ut illi, quibus haec iucunda sunt quae nobis levia videntur, haberent haec oblectamenta et solacia servitutis. 135Quid arbitramini Reginos, qui iam cives Romani sunt, merere velle ut ab iis marmorea Venus illa auferatur? quid Tarentinos, ut Europam in tauro amittantin tauro sedentem pδ (v, §27), ut Satyrum qui apud illos in aede Vestae est, ut cetera? quid Thespiensis ut Cupidinis signum, propter quod unum visuntur Thespiaepropter … Thespiae del. Bake (§4 supra), quid Cnidios ut Venerem marmoream, quid ut pictam Coos, quid Ephesios ut Alexandrum, quid Cyzicenos ut Aiacem aut Medeam, quid Rhodios ut Ialysum, quid Atheniensis ut ex marmore Iacchum aut Paralum pictumpictam Bursian aut ex aere Myronis buculam? Longum est et non necessarium commemorare quae apud quosque visenda suntsunt SDpδ: sint R tota Asia et Graecia; verum illud est quam ob rem haechoc RS commemorem, quod existimare vos hoc volovos hoc volo p: vos om. RS al.: hoc vos volo δ, mirum quendam dolorem accipere eos ex quorum urbibus haec auferantur.