6 Cic. Verr. 2, 4, 11–12

11Quid igitur nobis faciendum est? num argumentis utendum in re eius modi? Quaerendum, credo, est Heius iste num aes alienum habuerit, num auctionem fecerit; si fecit, num tanta difficultas eum rei nummariae tenuerit, tanta egestas, tanta vis presserit ut sacrarium suum spoliaret, ut deos patrios venderet. At hominem video auctionem fecisse nullam, vendidisse praeter fructus suos nihil umquam, non modo in aere alieno nullo, sed in suis nummis multis esse et semper fuisse; si haec contra ac dico essent omnia, tamen illum haec, quae tot annos in familia sacrarioque maiorum fuissent, venditurum non fuisse.Quid, si magnitudine pecuniae persuasum estpersuasum est ei pδ: ei persuasum est Lamb., Heraeus?“ Veri simile non est ut ille homo tam locuples, tam honestus, religioni suae monumentisque maiorum pecuniam anteponeret. 12Sunt ista; verum tamen abducuntur homines non numquam etiam ab institutis suis magnitudine pecuniae.“ Videamus quanta ista pecunia fuerit quae potuerit Heium, hominem maxime locupletem, minime avarum, ab humanitate, a pietate, abab πδ: om. RS religione deducere. Ita iussisti, opinor, ipsum in tabulas referre:Haec omnia signa Praxiteli, Myronis, Polycliti HS sex milibus quingentisquingentis Hotom. ex § 38: III ∞ RS Verri vendita.“ SicSIC VHπδ: sed RS rettulit. Recita. Ex tabulis. Iuvatiuvant codd. me haec praeclara nomina artificum, quae isti ad caelum ferunt, Verris aestimatione sic concidisse. Cupidinem Praxiteli HS MDC! Profecto hinc natum est, „Malo emereemere p: om. RS quam rogare.“