58 Cic. Verr. 2, 4, 129–131
129Iovem autem Imperatorem quanto honore suo templo fuisse arbitramini? Conicere potestis, si recordari volueritis quanta religione fuerit eadem specie ac forma signum illud quod ex Macedonia captumcaptum p al.: capud R: cap S in Capitolio posuerat T. FlamininusT. add. EberhardFlaminius codd.. Etenim tria ferebantur in orbe terrarum signa Iovis Imperatoris uno in genere pulcherrime facta, unum illud Macedonicum quod in Capitolio vidimusvidemus codd., alterum in Ponti ore et angustiis, tertium quod Syracusis ante Verrem praetorem fuit. Illud Flamininus ita ex aede sua sustulit ut in Capitolio, hoc est in terrestri domicilio Iovis poneret. 130Quod autem est ad introitum Ponti, id, cum tam multa ex illo mari bella emerserint, tam multa porro in Pontum invecta sint, usque ad hanc diem integrum inviolatumque servatum est. Hoc tertium, quod erat Syracusisquod erat Syr. abesse voluit Jacoby, quod M. Marcellus armatus et victor viderat, quod religioni concesserat, quod cives atque incolaeincolae Syracusani codd.: Syr. del. Bake colere, advenae non solum visere verum etiam venerari solebant, id C. VerresC. om. δ ex templo Iovis sustulit. 131Ut saepius ad MarcellumM. Marcellum δ revertar, iudices, sic habetote, pluris esse a Syracusanis istius adventu deos quam victoria Marcelli homines desideratos. Etenim ille requisisse etiam dicitur Archimedem illum, summo ingenio hominem ac disciplina, quem cum audisseteumque cum audisset pδ interfectum permoleste tulisse: iste omnia quae requisivit, non ut conservaret verum ut asportaret requisivit.