57 Cic. Verr. 2, 4, 126–128

126Nam Sappho quae sublata de prytanio est dat tibi iustam excusationem, prope ut concedendum atque ignoscendum esseesse om. π videatur. Silanionis opus tam perfectum, tam elegans, tam elaboratum quisquam non modo privatus sed populus potius haberet quam homo elegantissimus atque eruditissimus, Verres? Nimirum contra dici nihilnil Zielinski, p. 178 potest. Nostrum enim unus quisque, qui tam beati quam iste estest om. pq non sumus, tam delicati esse non possumus, si quando aliquid istius modi videre volet, eat ad aedem Felicitatis, ad monumentum Catuli, in porticum Metelli, det operam ut admittatur in alicuius istorum Tusculanum, spectet forum ornatum, si quid iste suorum aedilibus commodarit: Verres haec habeat domi, Verres ornamentisornamentis δ: ornamentum RS: ornamentorum Kays. fanorum atque oppidorum habeat plenam domum, villas refertas. Etiamne huius operari studia ac delicias, iudices, perferetis? qui ita natus, ita educatus est, ita factus et animo et corpore ut multo appositior ad ferenda quam ad auferenda signa esse videatur. 127Atque haec Sappho sublata quantum desiderium sui reliquerit, dici vix potest. Nam cum ipsa fuit egregie facta, tum epigramma Graecum pernobile incisum est in basi, quod iste eruditus homo et Graeculus, qui haec subtiliter iudicat, qui solus intellegit, si unam litteram Graecam scisset, certe nonnon codd., del. Garatoni, Nohl, Luterbacher: una Herelius, edd. (Cl. Rev. xviii. 211) sustulisset. Nunc enim quod scriptuminscriptum πδ (§103 supra) est inani in basi declarat quid fuerit, et id ablatum indicat. Quid? signum Paeanis ex aede Aesculapi praeclare factum, sacrum ac religiosum, non sustulisti? quod omnes propter pulchritudinem visere, propter religionem colere solebant. 128Quid? ex aede Liberi simulacrum Aristaei non tuo imperio palam ablatum est? Quid? ex aede Iovis religiosissimum simulacrum Iovis Imperatoris, quem Graeci Urionurion S: uriom corr. urion R nominant, pulcherrime factum nonne abstulisti? Quid? ex aede LiberaeLiberi p et in mg. D agninumagninum scripsi: parinum codd. (paruum G, et in mg. D): porcinum Georges: aprinum Schlenger: porinum (πώρινον) Fröhner: puerinum Richter: paninum Halm caput illud pulcherrimum, quod visere solebamus, numnum ed. Asc.: non RSċ om. δ dubitasti tollereQuid? … tollere del. Ernesti? Atque ille Paean sacrificiis anniversariis simul cum Aesculapio apud illos colebatur; Aristaeus, qui ut Graeci ferunt, Liberi filiusut Graeci ferunt, Liberi filius del. Ernesti inventor olei esse dicitur, una cum Libero patre apud illos eodem erat in templo consecratus.