55 Cic. Verr. 2, 4, 122–123
122AedisAedis RSH: aedes δ Minervae est in Insula, de qua ante dixi; quam Marcellus non attigit, quam plenam atque ornatam reliquit; quae ab isto sic spoliata atque direpta est non ut ab hoste aliquo, qui tamen in bello religionemreligionem RS. Gellius: religionum pδ et consuetudinis iura retineretretineret p. Gellius: contineret RSH, sed ut a barbaris praedonibus vexata esse videatur. Pugna erat equestris Agathocli regis in tabulis picta praeclare; iispraeclare iis Eberh., Zielinski (p. 197): praeclaris (om. iis) pδ: iis (om. praeclare) codd. pler. autem tabulis interiores templi parietes vestiebantur. Nihil erat ea pictura nobilius, nihil Syracusis quod magis visendum putaretur. Has tabulas M. Marcellus, cum omnia victoria illailla victoria pδ sua profana fecisset, tamen religione impeditus non attigit; iste, cum illa propter diuturnam pacem fidelitatemque populi Syracusani sacra religiosaque accepisset, omnis eas tabulas abstulit, parietes quorum ornatus tot saecula manserant, tot bella effugerantmanserat … effugerat pδ, nudos ac deformatos reliquit. 123Et Marcellus qui, si Syracusas cepisset, duo templa se Romae dedicaturum voverat, is idis id RH: is S pr., deinde id add. s. l.: is om. pδ quod erat aedificaturus iis rebus ornare quas ceperat noluit: Verres qui non Honori neque Virtuti, quem ad modum ille, sed Veneri et Cupidini vota deberet, is Minervae templum spoliare conatus est. Ille deos deorum spoliis ornariornari RH: ornare Spδ (cf. v, §68) noluit, hic ornamenta Minervae virginis in meretriciam domum transtulit. Viginti et septem praeterea tabulas pulcherrime pictas ex eadem aede sustulit, in quibus erant imagines Siciliae regum ac tyrannorum, quae non solum pictorum artificio delectabant, sed etiam commemoratione hominum et cognitione formarum. Ac videte quanto taetrior hic tyrannus Syracusanistyrannus Syracusanis RS: -is -is pk: Syrac. abesse voluit Jacoby fuerit quam quisquam superiorum, quia, cumquia, cum scripsi (quod cum?): quia S: quā RH (unde umquam Orelli, edd.): cum pqk (Cl. Rev. xviii, p. 211) illi tamen ornarintornarint (ornarent H) … sustulit RSH: ornarent … sustulerit pδ templa deorum immortalium, hic etiam illorum monumenta atque ornamenta sustulit.