52 Cic. Verr. 2, 4, 115–117

115 ↷ Unius etiam urbis omnium pulcherrimae atque ornatissimae, Syracusarum, direptionem commemorabo et in medium proferam, iudices, ut aliquando totam huius generis orationem concludam atque definiam. Nemo fere vestrum est quin quem ad modum captae sint a M. Marcello Syracusae saepe audierit, non numquam etiam in annalibus legerit. Conferte hanc pacem cum illo bello, huius praetoris adventum cum illius imperatoris victoria, huius cohortem impuram cum illius exercitu invicto, huius libidines cum illius continentia: ab illo qui cepit conditas, ab hoc qui constitutas accepit captas dicetis Syracusas. 116Ac iam illa omitto quae disperse a me multis inin om. pδ locis dicentur ac dicta sunt, forum Syracusanorum, quod introitu Marcelli purum a caedepurum a caede Turnebus: purum caede RS: plurima caede pqk: a plurima caede δ servatum estesset Bake, id adventu Verris Siculorum innocentium sanguine redundasse, portum Syracusanorum, qui tum et nostris classibus et Carthaginiensium clausus fuisset, eum isto praetore Cilicum myoparoni praedonibusque patuisse; mitto adhibitam vim ingenuis, matres familias violatas, quae tum inin om. pδ urbe capta commissa non sunt neque odio hostili neque licentia militari neque more belli neque iure victoriae; mitto, inquam, haec omnia, quae ab isto per triennium perfecta sunt; ea quae coniuncta cum illis rebus sunt de quibus antea dixi cognoscite. 117Urbem Syracusas maximam esse Graecarum, pulcherrimam omnium saepe audistis. Est, iudices, ita ut dicitur. Nam et situ est cum munito tum ex omni aditu vel terra vel mari praeclaro ad aspectum, et portus habet prope in aedificatione amplexuqueamplexuque Classen: aspectuque codd. urbis inclusos; qui cum diversos inter se aditus habeant, in exitu coniunguntur et confluunt. EorumEorum in Eberh., Nohl coniunctione pars oppidi quae appellatur Insula, mari disiunctadisiuncta RSp (§103 supra): diiuncta edd. recc. (infra, l. 12; i, §154) angusto, ponte rursus adiungitur et continetur.