51 Cic. Verr. 2, 4, 113–115

113Audistis Theodorum et Numenium et Nicasionem, legatos Hennensis, publice dicere sese a suis civibus haec habere mandata, ut ad Verrem adirent et eum simulacrum Cereris et Victoriae reposcerent; id si impetrassent, tum ut morem veterem Hennensium conservarent, publice in eum, tametsi vexasset Siciliam, tamen, quoniam haec a maioribus instituta accepissent, testimonium ne quod dicerent; sin autem ea non reddidisset, tum ut in iudicio adessent, tum ut deuti de δ eius iniuriis iudices docerent, sed maximemulto maxime pδ de religione quererentur. Quas illorum querimonias nolite, per deos immortalis, aspernari, nolite contemnere ac neglegere, iudices! Aguntur iniuriae sociorum, agitur vis legum, agitur existimatio veritasque iudiciorum. Quae sunt omnia permagna, verum illud maximum: tanta religione obstricta tota provincia est, tanta superstitio ex istius facto mentis omnium Siculorum occupavit ut quaecumque accidant publice privatimqueprivatimque RS: privatim π: vel privatim δ incommoda propter eam causam sceleris istius evenire videantur. 114Audistis Centuripinos, Agyrinensis, Catinensis, Aetnensis, Herbitensis complurisque alios publice dicere quae solitudo esset in agris, quae vastitas, quae fuga aratorum, quam deserta, quam inculta, quam relicta omnia. Ea tametsi multis istius et variis iniuriis acciderunt, tamen haec una causa in opinione Siculorum plurimum valet, quod Cerere violata omnis cultus fructusque Cereris in iis locisin iis locis om. piis R: his Sδ interisse arbitrantur. Medemini religioni sociorum, iudices, conservate vestram; neque enim haec externa vobis est religio neque aliena; quodsi esset, si suscipere eam nolletis, tamen in eo qui violasset sancire vos velle oporteret. 115Nunc vero in communi omnium gentium religione, inque iisiis R: his R: his Sδ sacris quae maiores nostri ab exteris nationibus adscita atque arcessitaarcessita vulg.: accersa RSD (accersita? §76 supra): arcessa p: accessa δ coluerunt,quae sacra, ut erant re vera, sic appellari Graeca voluerunt,neglegentes ac dissoluti si cupiamus esse, qui possumus?