50 Cic. Verr. 2, 4, 110–112
110 ↷ Qui tandem istius animus est nunc in recordationerecognitione pδ scelerum suorum, cum ego ipse in commemoratione eorum non solum animo commovear verum etiam corpore perhorrescam? Venit enim mihi fani, loci, religionis illius in mentem; versantur ante oculos omnia, dies ille quoquo om. pr. R (deinde eadem manus quo pro cum) S: quo ego Hennam cum pδ, cum ego Hennam venissem, praesto mihi sacerdotes Cereris cum infulis ac verbenis fuerunt, contio conventusque civium, in quo ego cum loquerer tanti gemitus fletusquefletus gemitusque pδ, Martianus Capella (v, §163: S. Rosc. §24) fiebant ut acerbissimus tota urbe luctus versari videretur. 111Non illi decumarum imperia, non bonorum direptiones, non iniqua iudicia, non importunas istius libidines, non vim, non contumelias quibus vexati oppressique erant conquerebantur; Cereris numen, sacrorum vetustatem, fani religionem istius sceleratissimi atque audacissimi supplicio expiari volebant; omnia se cetera pati ac neglegere dicebant. Hic dolor erat tantus ut VerresVerres om. Servius ad Aen. vi. 237, del. Garatoni: ipse malim venisse Hennam Verres alter Orcus venisse Hennam et non Proserpinam asportasse sed ipsam abripuisse Cererem videretur. Etenim urbs illa non urbs videtur, sed fanum Cereris esse; habitare apud sese Cererem Hennenses arbitrantur, ut mihi non cives illius civitatis, sed omnes sacerdotes, omnes accolae atque antistites Cereris esse videantur. 112Henna tu simulacrum Cereris tollere audebas, Henna tu de manu Cereris Victoriam eriperederipere pδ et deam deae detrahere conatus es? quorum nihil violare, nihil attingere ausi sunt in quibus erant omnia quae sceleri propiora sunt quam religioni. Tenuerunt enimenim om. π P. Popilio P. Rupilio consulibus illum locum servi, fugitivi, barbari, hostes; sed neque tam servi illi dominorum quam tu libidinum, neque tam fugitivi illi ab dominisab dominis Rp, Arus. Mess.: a dom. Sδ quam tu ab iure et ab legibusab legibus RSp: a leg. δ, Arus. Mess., neque tam barbari lingua et natione illi quam tu natura et moribus, neque tam illi hostes hominibus quam tu dis immortalibus. Quae deprecatio est igitur ei reliqua qui indignitate servos, temeritate fugitivos, scelere barbaros, crudelitate hostes vicerit?