47 Cic. Verr. 2, 4, 104–105

104 ↷Pro di immortales! quem ego hominem accuso? quem legibus aut iudicialiaut iudiciali RS: ac iud. pδ (cf. §80): ac sociali Cobet: atque soc. Eberh.: ac iudicio sociali Heraeus (ii, §15) iure persequor? de quo vos sententiam per tabellam feretis? Dicunt legati Melitenses publice spoliatum templum esse Iunonis, nihil istum in religiosissimo fano reliquisse; quem in locum classes hostium saepe accesserint, ubi piratae fere quotannis hiemare soleant, quod neque praedo violarit anteante RS (antae R, an. S): antea pδ (§132; v, §§20, 167) neque umquam hostis attigerit, id ab uno isto sic spoliatum esse ut nihil omnino sit relictum. Hic nunc iste reus aut ego accusator aut hoc iudicium appellabitur? Criminibus enim coarguiturarguitur K, Bake, Nohl (sed cf. v, §§74, 153) aut suspicionibus in iudicium vocatur! Di ablati, fana vexata, nudatae urbes reperiuntur; earum autem rerum nullam sibi iste neque infitiandi rationem neque defendendi facultatem reliquit; omnibus in rebus coarguitur a me, convincitur a testibus, urgetur confessione sua, manifestis in maleficiis tenetur,et manet etiam ac tacitus facta mecum sua recognoscit! 105Nimium mihi diu videor in uno genere versari criminum; sentio, iudices, occurrendum esse satietati aurium animorumque vestrorum. Quam ob rem multa praetermittam; ad ea autem quae dicturus sum reficite vos, quaeso, iudices, per deos immortalis,eos ipsoseos ipsos RS: per eos ipsos pδ: per deos ipsos q de quorum religione iam diu dicimus,dum id eius facinus commemoro et profero quo provincia tota commota est. De quo si paulo altius ordiri ac repetere memoriam religionis videbor, ignoscite: rei magnitudo me breviter perstringerepraestringere R et corr. S atrocitatem criminis non sinit.