46 Cic. Verr. 2, 4, 102–104

102 ↷ Quid ergo? hoc solum auditione expetere coepit, cum id ipse non vidisset? Immo vero alia compluraconplura RS: compluria Prisc.; ex quibus eligamunam eligam pq cod. Vrs. spoliationem nobilissimi atque antiquissimi fani, de qua priore actione testis dicere audistis. Nunc eadem illa, quaeso, audite et diligenter, sicut adhuc fecistis, attendite. 103Insula est Melita, iudices, satis lato a Siciliaab Sicilia δ (Div. §28) mari periculosoque diiunctadiiuncta R1 (i, §154): disiuncta R2Sp (§17 infra); in qua est eodem nomine oppidum, quo iste numquam accessit, quod tamencum tamen Weidner isti textrinum per triennium ad muliebrem vestem conficiendam fuit. Ab eo oppido non longe in promunturio fanum est Iunonis antiquum, quod tanta religione semper fuit ut non modo illis Punicis bellis quae in his fere locis navali copia gesta atque versata sunt, sed etiam hacin hac pδ praedonum multitudine semper inviolatum sanctumque fuerit. Quin etiam hoc memoriae proditum est, classe quondam Masinissae regis ad eum locum adpulsa praefectum regium dentis eburneos incredibili magnitudine e fano sustulisse et eos in Africam portasse Masinissaeque donasse. Regem primo delectatum esse munere; post, ubi audisset unde essent, statim certos homines in quinqueremi misisse ui eos dentis reponerentreportarent δ (l. 13). Itaque in iis scriptuminscriptum prδ (§§97, 127) litteris Punicis fuit regem Masinissam imprudentem accepisse, re cognita reportandos reponendosquereportandos reponendosque Halm, edd.: reportandosque R, reportandos SD et pler. (§§23, 140: v, §44): preponendo restituendosque pr: reportandos restituendosque Nohl: reponendos restituendosque δ curasse. Erat praeterea magna vis eboris, multa ornamenta, in quibus eburneae Victoriae antiquo opere ac summa arte perfectae. 104Haec iste omnia, ne multis morer, uno impetu atque unoimpetu atque uno om. pδ nuntio per servos Venerios, quos eius rei causa miserat, tollenda atque asportanda curavit.