44 Cic. Verr. 2, 4, 96–98

96Hanc virtutem Agrigentinorum imitati sunt Assorini postea, viri fortes et fideles, sed nequaquam ex tam ampla neque tam ex nobili civitate. Chrysas est amnis qui per Assorinorum agros fluit; is apud illos habetur deus et religione maxima colitur. Fanum eius est in agro, propter ipsam viam qua Assoro itur Hennam; in eo Chrysae simulacrum est praeclare factum e marmore. Id iste poscere Assorinos propter singularem eius fani religionem non ausus est; Tlepolemo dat et Hieroni negotium. Illi noctu facta manu armataque veniunt, foris aedis effringunt; aeditumiaeditumi Gellius xii, 10, 6 ‚in exemplaribus fidelissimis‘ invenisse se testatur: aeditui codd.: aeditimi malit Hirschfelder custodesque mature sentiunt; signum quod erat notum vicinitati bucina datur; homines ex agris concurrunt; eicitur fugaturque Tlepolemus, neque quicquam ex fano Chrysae praeter unum perparvulum signum ex aere desideratum est. 97Matris Magnae fanum apud EnguinoseZZZguinos S: eguinos RH: inguinos δ est,iam enim mihi non modo breviternon modo breviter mihi SΨ de uno quoque dicendumdicendum est pδ, sed etiam praetereunda videntur esse permulta, ut ad maiora istius et inlustriora in hoc genere furta et scelera veniamus: in hoc fano loricas galeasque aeneas, caelatas opere Corinthio, hydriasque grandis simili ingrandis simili in edd.: grandis simili λ (i.e. cod. Lamb.): grandissimi hii in R et (corr. grandissimas) S (J. Ph. xxx, 201) genere atque eadem arte perfectas idem ille ScipioP. Scipio pδ (Div. §22), vir omnibus rebus praecellentissimus, posuerat et suum nomen inscripseratinscripserat δ: suum inscripserat p (om. nomen): scripserat RSΨ (§103 infra). Quid iam de isto plura dicam aut querar? Omnia illa, iudices, abstulit, nihil in religiosissimo fano praeter vestigia violatae religionis nomenque P. Scipionis reliquit; hostium spolia, monumenta imperatorum, decora atque ornamenta fanorum posthac his praeclaris nominibus amissis in instrumento atque inatque in RS: atque p, ac δ (om. in) supellectile VerrisVerris RS al.: C. Verris pδ (Am. J. Ph. xxvi. 412) nominabuntur. 98Tu videlicet solus vasis Corinthiis delectaris, tu illius aeris temperationem, tu operum liniamenta sollertissime perspicis! Haec Scipio ille non intellegebat, homo doctissimus atque humanissimus: tu sine ulla bona arte, sine humanitate, sine ingenio, sine litteris, intellegis et iudicas! Vide ne ille non solum temperantia sed etiam intellegentia te atque istos qui se elegantis dici volunt vicerit. Nam quia quam pulchra essent intellegebat, idcirco existimabat ea non ad hominum luxuriem, sed ad ornatum fanorum atque oppidorum esse facta, ut posteris nostris monumenta religiosa esse videanturut posteris … videantur del. Eberh. edd.: fieri potest ut post facta non nulla verba exciderint, e. g. vos facite ut (s. vos severe vindicando facite ut) … videantur (Madvig).