43 Cic. Verr. 2, 4, 93–95

93Quid? Agrigento nonnenon q eiusdem P. Scipionis monumentum, signum Apollinis pulcherrimum, cuius in femore litteris minutis argenteis nomen Myronis erat inscriptum, ex Aesculapi religiosissimo fano sustulisti? Quod quidem, iudices, cum iste clam fecisset, cum ad suum scelus illud furtumque nefarium quosdam homines improbos duces atque adiutores adhibuisset, vehementer commota civitascommotast civitas Zielinski est. Uno enim tempore Agrigentini beneficium Africani, religionem domesticam, ornamentum urbis, indicium victoriae, testimonium societatis requirebant. Itaque ab iis qui principes in ea civitate erant praecipitur etpraecipitur et secl. Rinkes negotium datur quaestoribus et aedilibus ut noctu vigilias agerent ad aedis sacras. Etenim iste Agrigenticredo propter multitudinem illorum hominum atque virtutem, et quod cives Romani, viri fortes atque honestiatque (ac δ) strenui et honesti πδ, permulti in illo oppido coniunctissimo animo cum ipsis Agrigentinis vivunt ac negotianturnon audebat palam poscere aut tollere quae placebant. 94Herculis templum est apud Agrigentinosapud Agrig. abesse malit Jacoby non longe a foro, sane sanctum apud illos et religiosum. Ibi est ex aere simulacrum ipsius Herculis, quo non facile dixerim quicquam me vidisse pulchriustametsi non tam multum in istis rebus intellego quam multa vidiusque eo, iudices, ut rictum eius ac mentum paulo sit attritius, quod in precibus et gratulationibus non solum id venerari verum etiam osculari solent. Ad hoc templum, cum esset iste Agrigenti, duce Timarchide repente nocte intempesta servorum armatorum fit concursus atque impetus. Clamor a vigilibus fanique custodibus tollitur; qui primo cum obsistere ac defendere conarentur, male mulcati clavis ac fustibus repelluntur. Postea convulsis repagulis ecfractisque valvis demoliri signum ac vectibus labefactare conantur. Interea ex clamore fama tota urbe percrebruitpercrebruit Hp: percrebuit RS expugnari deos patrios, non hostium adventu necopinato neque repentino praedonum impetu, sed ex domo atque exex (ante cohorte) om. δ praetoria manum Hp: praetoris amanumZZZ R: praetoris ac manum SD cohorte praetoria manum fugitivorum instructam armatamque venisse. 95Nemo Agrigenti neque aetate tam adfecta neque viribus tam infirmisinfirmis Hp: infirmus RS fuit qui non illa nocte eo nuntio excitatus surrexerit, telumque quod cuique fors offerebat arripuerit. Itaque brevi tempore ad fanum ex urbe tota concurritur. Horam amplius iam in demoliendo signo permulti homines moliebantur; illud interea nulla lababat ex parte, cum alii vectibus subiectis conarentur commovere, alii deligatum omnibus membris rapere ad se funibus. Ac repente Agrigentini concurrunt; fit magna lapidatio; dant sese in fugam istius praeclari imperatoris nocturni milites. Duo tamen sigilla perparvula tollunt, ne omnino inanes ad istum praedonem religionum revertantur. Numquam tam male est Siculis quin aliquid facete et commode dicant, velut in hac re aiebant in labores Herculis non minus hunc immanissimum verrem quam illum aprum Erymanthium referri oportere.