4 Cic. Verr. 2, 4, 7–8

7 ↷Pro deum hominumque fidem! quid hoc est? quae haec causa est, quae ista impudentia? Quae dico signa, antequam abs te sublata sunt, Messanam cum imperio nemonemo Messanam Vpδ venit quin viseritviserit Bait.: viderit codd.. Tot praetores, tot consules in Sicilia cum in pace tum etiam in bello fuerunt, tot homines cuiusquecuiusque p: cuiusce RS: eiusce sive huiusce rell. modinon loquor de integris, innocentibus, religiosistot cupidi, tot improbi, tot audaces, quorum nemo sibi tam vehemens, tam potens, tam nobilis visus est qui ex illo sacrario quicquam poscere aut tollere aut attingere auderet: Verres quod ubique erit pulcherrimum auferet? nihil habere cuiquam praetereacuiquam praeterea VRπ: praet. cuiq. SDΨ licebit? tot domus locupletissimas istius domusistius domus V (Zielinski, p. 196): domus istius RSDp, Nonius una capiet? Idcirco nemo superiorum attigit ut hic tolleret? ideo C. Claudius Pulcher rettulit ut C. Verres posset auferre? At non requirebat ille Cupido lenonis domum ac meretriciam disciplinam; facile illo sacrario patrio continebatur; Heio se a maioribus relictum esse sciebat in hereditate sacrorum, non quaerebat meretricis heredem. 8Sed quid ego tam vehementer invehor? verbo unoiam uno pδ et (ut videtur) V repellar.Emi“, inquit. Didi R, dii S: o di p. O supra lineam habet R2 (item supra voc. iudices §6 supra; §§10, 30 infra): in V est incertum immortales, praeclaram defensionem! Mercatorem in provinciam cum imperio ac securibus misimus, omnia qui signa, tabulas pictas, omne argentum, aurum, ebur, gemmas coemeret, nihil cuiquam relinqueret! Haec enim mihi ad omnia defensio patefieri videtur, emisse. Primum, si id quod vis tibi ego concedam, ut emeris,quoniam in toto hoc genere hac una defensione usurus es,quaero cuius modi tu iudicia Romae putaris esse, si tibi hoc quemquam concessurum putasti, te in praetura atque imperio tot res tam pretiosas, omnis denique res quae alicuius preti fuerintfuerunt RS, tota ex provincia coemisse?